De inspiratione sacrae scripturae
p. 559
docet Richardus Armachanus . Ex veteribus Scholasticis defensores multiplicis sensus nullum habent ad quem provocent nisi S. Thomam.
Nolo nomina augere , quia ex auctoritate quaestio decidi nequit; inde a saeculo XVI multo plures favebant sententiae affirmanti, nunc iam diu multo plures favent sententiae neganti multiplicem sensum litteralem; nam „communis hodie omnium fere interpretum et theologorum sententia est libros sacros, quod ad litteralem sensum attinet, a libris profanis non differre eosque unum solum litteralem sensum admittere“. Ita Cornely , quocum consentit Franc. Schmid: „Nostra aetate haec sententia [statuens multiplicem sensum litteralem] penitus obsoleta esse videtur.“
Sed sunt qui opponant auctoritatem S. Thomae, ut qui manifeste doceat multiplicem sensum litteralem. Dicta eius iam consideravimus et vidimus eum favere quidem huic sententiae in quaestione quarta de Potentia, sed in Summa potius contrariam amplecti. Loquitur etiam in Summa de duplici sensu litterali, sed hoc explicat, quia sensus quoque mysticus, in quantum a Spiritu Sancto intentus sit, possit vocari litteralis; sensum autem, qui immediate verbis significetur, concedit non posse multiplicari, quin confusio et deceptio oriatur, et tollatur arguendi firmitas. Ergo saltem non potest pro multiplici sensu litterali ex auctoritate S. Thomae firmum argumentum peti.
549. Quod rationis argumenta attinet, ita praeponderant in partem negantem, ut parti affirmanti vix tenuis probabilitas maneat. De qua re ait Franc. Schmid: „Perpensis in quaestione de multiplici sensu litterali hinc inde rationibus, neutra ex duabus sententiis contrariis omnino certa videtur; nobis ex auctoritate affirmativa, ex rationibus vero internis negativa probabilior apparet.“
Argumentum primum ex ratione: Deus in Sacra Scriptura utitur lingua, qualis apud homines in usu est. Atqui inter homines, qui subicit verbis suis duplicem sensum, aut iocatur, aut decipere vult, et parit confusionem, et verba sua inepta reddit, quae rite intellegantur, et ex quibus cum certitudine arguatur. Deus autem neque iocatur neque decipit neque verba sua inepta reddit ad fines humani sermonis. Ergo non subiecit verbis suis multiplicem sensum litteralem.
Si e. g. alicui ostendo vaccam et (neglegens quantitatem syllabarum) dico ei: Haec vacca est mala, audiens secundum obvium sensum verborum iudicat me vaccae aliquem defectum attribuere, et fortasse quaerit, quo defectu laboret. Si ei respondero: Recte me intellexisti; vacca enim laborat pernicioso vulnere; sed simul aliud volui dicere: haec vacca edit poma, alter ridebit et perspiciet
Supra n. 191 sq.
Si tamen plura desideras, lege Patrizi, De intrepret. Script. Sacr. I, n. 64 sqq.
Indroduct. I 544. De inspirat. 285.
Supra n. 176 sqq. De inspirat. 248.