De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 560

me iocum facere. Talem autem modum loquendi Deo non debemus adscribere. Si quis inter homines vellet uti talibus dictis ambiguis, quando serio loquendum est, ineptus nugator haberetur, ut si quis in uno eodemque sermonis contextu uteretur voce gallorum ad significandos simul et gallos gallinaceos et habitatores Galliae; vel si quis serio diceret: Spiritus dividuntur in incorporeos et corporeos; incorporei sunt angeli, corporei sunt aut aerii, ut ventus, aut fluidi, ut spiritus alcoholicus. Haec et similia sunt nugae, nihil aliud.

Propterea adversarii interdum dicunt se non intellegere sensus plane disparatos sed sensus aliquo modo cohaerentes, seu quorum alter ex altero fluat . Sed hoc ipso destruitur multiplex sensus litteralis, prout de eo nunc disputamus. Nam nemo loquitur de multiplici sensu, quando verba habent amplam significationem, secundum quam ad multa subiecta referuntur seu pro multis subiectis supponunt, ut si dico: Deus omnia creavit, quaecumque praeter ipsum existunt. Vocabulum „omnia“ complectitur singulas quasque res in caelo et in terra; sed cum has complectatur, non ut inter se distinguuntur, sed ut sub uno universali vel generali conceptu subsumuntur, non est multiplex sensus literalis, sed unus, qui est extensive maximus, intensive minimus. Interdum verba significant directe aliquam rem, quae cum aliis rebus nexum internum habet, et consequenter hae aliae res verbis indirecte consignificantur. Sic verba sacramentalia directe significant gratiam, indirecte varias causas gratiae. Haec et similia non constituunt multiplicem sensum litteralem, quia in his semper unum aliquid (sive individuum sive collectio) directe significatur, ex quo multa aut per simplicem explicationem conceptus aut per argumentationem evolvuntur. Tunc solum adest multiplex sensus litteralis, cum ex intentione loquentis verba adhibentur ad directe significandas plures res disparatas, i. e. quae non ratione interni nexus inseparabiles sunt, ut patet in exemplis propositis. Sic autem oritur sermo ambiguus et fallax; et si quis diserte moneret se velle verbis suis omnem possibilem sensum subicere, homines recte concluderent eum non serio loqui sed nugari.

Hinc efficitur nihil ad rem esse inquisitionem, num omnino possibilis sit sensus multiplex litteralis in humano sermone. Neque enim quisquam negavit rem esse possibilem, sed simul apparet eam esse ludicram, si indefinite admittatur. Propterea plerique defensores multiplicis sensus dixerunt eum nequaquam ad totam Scripturam extendendum sed ad paucos locos restringendum esse, et in his ob speciales omnino

Secundum S. Thomam significationes disparatae eiusdem signi reddunt signum ambiguum et fallax. „Tunc est signum ambiguum, praebens occasionem fallendi, quando significat multa, quorum unum non ordinatur ad aliud; sed quando significat multa, secundum quod ex iis quodam ordine efficitur unum, tunc non est signum ambiguum sed certum, sicut hoc nomen homo significat animam et corpus, prout ex iis constituitur humana natura“ (Summa 3, q. 60, a. 3 ad 1).