De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 561

rationes admittendum. Eo ipso autem ostenditur argumenta a priori facta ad multiplicem sensum stabiliendum nullius esse efficaciae.

550. Argumentum secundum ex ratione Cum adversarii nostri concedant multiplicem sensum esse aliquid, quod ex speciali Dei intentione solis libris inspiratis insit, ostendere debent, ubi Deus hanc suam intentionem revelaverit. Atqui id neque ex Scriptura neque ex traditione ostendere possunt. Ergo res tam singularis non est statuenda. Et in Scriptura quidem nusquam Deus explicite testatur se voluisse quibusdam verbis suis multiplicem sensum indere. Quod vero putant reapse in Scriptura quosdam textus explicari secundum multiplicem sensum litteralem, non recte sentiunt, ut statim videbimus. In traditione autem ante Augustinum haec opinio ignota fuit, et ab Augustino formata diu sepulta iacuit, postea ab aliis resuscitata, ab aliis impugnata est. Atqui ad rem tam insolitam statuendam talis origo et processus non sufficiunt. Ergo multiplex sensus litteralis non est admittendus; nam si quis statuere conatur aliquid plane insolitum, argumentum peremptorium contra eum est, quod non habet rationes sufficientes ad probandam sententiam suam.

551. Argumentum tertium ex ratione. Omnibus hominibus hoc insitum est, ut, quamdiu verba plures disparatos sensus admittunt, quaerant, quem ex sensibus loquens exprimere voluerit, et hoc sensu invento quiescant neque umquam putent sibi praeterea alios sensus investigandos esse. Sin autem sensum determinatum certo invenire nequeunt, non dicunt: Ista verba habent multiplicem sensum litteralem; sed dicunt: Nescimus, quid loquens dicere voluerit. Verba ambigua nondum sunt perfecta locutio, quippe quam determinatam esse oporteat. Ideo traduntur praecepta hermeneutica ad ambiguitates removendas et determinatum sensum eruendum. Quamdiu praeter unum sensum alii possibiles sensus remanent, sensus non est multiplex, sed ambiguus et incertus. Contra hanc communem hominum persuasionem pugnant defensores multiplicis sensus; vel potius quia eam impugnare non audent, dicunt hoc generatim verum esse, red raras exceptiones nihilominus posse admitti. Hoc effugium rararum exceptionum ostendit, quam bene adversarii sentiant se tribuere Deo rationem loquendi praeter omnem consuetudinem humanam, qua ratione universaliter admissa, ad nihilum redigeretur tota ars hermeneutica.

Dicunt quidem adversarii hanc esse specialem dignitatem Dei et Scripturae, quod habeant rationem loquendi, quae in homine, qui simile quid attentaret, ludicra esset. At non attendunt Deo quidem dignum esse ad homines loqui cum ea auctoritate et maiestate, quae solum supremum omnium Dominum deceat; at minime eximiam divinitatis perfectionem in eo cerni, quod Deus utatur lingua humana praeter eius indolem et ita, ut per multa saecula homines tale quid ne suspicati quidem sint, et postquam suspicio a quibusdam mota est,