De inspiratione sacrae scripturae
p. 562
plurimi eam nullo solido fundamento niti censuerint et censeant. Sunt utique in Scriptura non pauca dicta obscura et difficilia; at hi sunt plerumque defectus ex humanis auctoribus aut aliis humanis fontibus manantes, quos Deus non intendit, sed pro sua sapientia ad bonos fines permisit, sicut alia mala. Multiplicem autem sensum secundum adversarios Deus intendit, ut verbo suo specialem dignitatem conciliaret; monent tamen hanc dignitatem non nimium amplificandam sed ad paucos textus coartandam esse, quia vident, quam facile talis apparens dignitas in contrarium vertatur. Atqui si ad hoc reducitur multiplex sensus, quod sex vel septem textus a quibusdam sic explicantur, a plurimis vero unum tantum litteralem sensum habere dicuntur, disparet tota haec, quam asserunt, specialis Scripturae dignitas. Quidam quidem commendant multiplicem sensum, quasi eo assumpto tota Scriptura singulari quadam multiformis veritatis luce splendeat; verum illi doctores, ad quos provocant, non sic intellexerunt doctrinam, sed artis limitibus eam circumscripserunt . Ubi ergo manet illa exuberans Scripturae veritas in sensu multiplici fundata?
552. In recentissima quadam hermeneutica biblica conceditur Deum secundum potentiam absolutam posse iisdem verbis multiplicem sensum litteralem subicere, non vero secundum potentiam ordinatam, cum per multiplicem sensum verba fiant ambigua et inepta ad docendum et manifestandum. Dein inter alia haec adduntur:
„Dicunt ad perfectionem sermonis divini et ad dignitatem Scripturae pertinere, ut paucis atque iisdem verbis multos exprimat sensus. Respondemus: Nihil ad perfectionem sermonis divini pertinere potest, quod impossibile est. Et maxima cuiusvis sermonis perfectio ac summa eius dignitas est, ut sensum perspicuum ac certum habeat et intellegatur; hac ergo perfectione verbum Dei perfectissimi carere non potest. Careret autem, si sensus litteralis in Scriptura multiplex esset; talis enim sensus, nisi alio loco explicetur, obscurus et incertus est. Deinde vocabulorum ac locutionum natura in Sacra Scriptura alia non est quam in quibusvis libris; ergo neque natura sensus litteralis. Profecto si Spiritus Sanctus hominibus per homines sermone humano loqui dignatus est, nulla fuit ratio sermonem humanum natura sua privare et exuere. Accedit, ut hypothesis sensus litteralis multiplicis sensum Sacrae Scripturae pro opinionum varietate mutabilem reddat, omnem certitudinem hermeneuticam convellat, sententias subiectivas et skepsim in exegesim introducat et denique omnem Sacrae Scripturae auctoritatem evertat.“
Quibus verbis ostenditur nequaquam omnibus catholicis theologis sensum multiplicem litteralem videri singulare Scripturae ornamentum, sed potius contrarium. Ergo argumentum ex pulchritudine et decentia sensus multiplicis deductum non est valde efficax.
Patrizi dicit se de hac quaestione saltem 150 auctores consuluisse et apud omnes hanc limitationem invenisse (De interpret. Script. Sacr. I, n. 56).
Steph. Székely, Hermeneutica biblica, Friburgi 1902, 242 sq 248 sq.