De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 563

553. Si iam exempla duplicis vel multiplicis sensus litteralis, quae proponere solent, inspexerimus, videbimus iis non confici intentum. Unicus textus est, in quo eadem verba vere duplicem disparatum sensum habent. Io 11, 50 Caiphas ait: „Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.“ Quid Caiphas voluerit dicere, patet. Evangelista vero addit: „Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.“ Duplex igitur sensus eorundem verborum est; at ideo duplex, quia duo sunt loquentes secundum sensum suum; nam, ut in proverbio est, si duo dicunt idem, non est idem. Caiphas secundum suum sensum dicebat Iesum esse occidendum, ne populus commoveretur et a Romanis perderetur. Spiritus Sanctus secundum suum sensum dicebat: Iesum morte sua redempturum esse omnes homines. Hic igitur non est duplex sensus verborum eiusdem loquentis, sed est duplex sensus duorum iisdem verbis loquentium. Nulla oriretur difficultas, si Spiritus Sanctus per alium, et non per Caipham eadem verba in suo sensu protulisset. Sed nihil eo mutatur, quod unus idemque Caiphas uno eodemque tempore et eodem modo suum sensum manifestavit, quo per eum Spiritus Sanctus prophetice locutus est. Tunc solum esset multiplex ille sensus litteralis, de quo hic quaerimus, si aut Spiritus Sanctus aut etiam Caiphas utrumque sensum exprimere voluisset. At neque Spiritus Sanctus dixit illa verba secundum sensum Caiphae, neque Caiphas secundum sensum Spiritus Sancti; immo Caiphas hunc sensum ignoravit neque erat propheta perfectus, sed solum, quatenus ex instinctu Spiritus Sancti ea verba protulit, quae et obiective et secundum intentionem Spiritus Sancti (non vero secundum intentionem Caiphae) erant vera prophetia. Neque ex verbis Caiphae per se sumptis deducimus altiorem sensum, sed ex speciali revelatione Spiritus Sancti.

554. Alius textus sunt verba Ps 2, 7: „Filius meus es tu, ego hodie genui te.“ Ex quo textu Hebr 1, 5 probatur divinitas Christi et excellentia prae angelis. Act 13, 33 Paulus docet Deum resuscitasse Christum a mortuis. „sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te“ . Hebr 5, 5 sic legitur: „Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.“ En, iisdem verbis exprimitur aeterna Christi generatio, resuscitatio eius a mortuis, sacerdotium Christo collatum; ergo manifeste triplex sensus litteralis. Respondeo: Triplex sensus, concedo; triplex sensus litteralis, peto probationem. Haec verba „filium gignere“ non significant litteraliter

Alii tamen Act 13, 33 non intellegunt de resuscitatione a mortuis, sed de missione Filii Dei.