De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 564

„aliquem a mortuis resuscitare“, neque „aliquem sacerdotem constituere“. Cur autem apostolus tum pro resurrectione tum pro sacerdotio Christi ad illa verba psalmi provocet, non est difficile intellectu. Christus enim dixerat: Ego sum Filius Dei, et probatio huius meae assertionis erit resurrectio a mortuis. Ergo si erat verus Filius Dei, consequens erat, ut resuscitaretur a mortuis; et sic applicatio illorum verborum ad resurrectionem fit secundum sensum consequentem, non secundum litteralem sensum verborum. Idem valet de applicatione ad sacerdotium Christi. Deus promiserat sacerdotem secundum ordinem Melchisedech (Ps 109, 4), i. e. qui esset „sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens“ (Hebr 7, 3) . Atqui talis erat solus Filius Dei; ergo hic debuit constitui sacerdos novae legis.

555. Alius textus: Is 53, 4 ait de futuro Messia: „Vere languores nostras ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.“ Sensum litteralem horum verborum propheta statim explicat: „Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.“ Sed Christus, quia perfecte satisfecit pro peccatis nostris, consequenter potestatem habet auferendi poenas peccatorum nostrorum. Hunc sensum consequentem indicat Matthaeus (8, 16 sq): „Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes, et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit, ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes nostras portavit.“ „Evangelista igitur reddit rationem intimam, cur Christus mala illa, ex peccato orta, auferre et sanare possit, quia scilicet ille est, qui ipsa peccata, fontes malorum, sua expiatione et satisfactione aufert.“ Unde in hoc exemplo nihil plane est, quo duplex sensus litteralis suadeatur. Sensus consequens non multiplicat sensum litteralem, cum secus totus fere sermo humanus habeat multiplicem sensum litteralem, quia ex plurimis dictis logice quaedam consectaria evolvi possunt.

Multo minus huc pertinet, quod quidam textus biblici aliter ab aliis exponuntur; nam variae expositiones non arguunt multiplicem sensum, sed defectum certitudinis ex parte interpretum, aut forsan etiam obscuritatem verborum. Verba Is 53, 8: „Generationem eius quis enarrabit“, ab aliis exponuntur de aeterna Verbi generatione, ab aliis de temporali Iesu nativitate, ab aliis de generatione Iudaeorum Christi aequalium. Iamvero auctoritas Patrum et theologorum tum tantum est regula hermeneutica certa, cum adest consensus. Ergo hic, ubi alii ab aliis dissentiunt neque ullo modo unanimiter statuunt varios illos sensus simul convenire verbis, non solum non multiplex sensus, sed ne ullus quidem sensus ex auctoritate certus

Cf. supra n. 387.

Knabenbauer, In Matth. 8, 17.