De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 43

Semper fere Iustinus in medium profert dicta Veteris tantum Testamenti, quia in „Dialogo“ cum Tryphone Iudaeo disputat, et quia in „Apologiis“ studet gentilibus demonstrare veritatem religionis christianae ex impletione vaticiniorum. Quare ait:

„Homines quidam inter Iudaeos fuerunt Dei prophetae, per quos Spiritus propheticus praenuntiavit futura, antequam fierent; et horum prophetias reges in Iudaea secundum tempora succedentes conservabant, prout a vaticinantibus dicebantur, cum propria eorum lingua hebraica ab ipsis prophetis in libris conscriptas eas accepissent. Quando vero Ptolemaeus, Aegyptiorum rex, bibliothecam parabat et omnium hominum scripta colligere studebat, de his quoque prophetiis certior factus misit ad regem, qui tunc erat Iudaeorum, et rogavit, ut libri prophetarum sibi mitterentur. Et rex, quidem Iudaeorum eos hebraica, ut diximus, lingua conscriptos misit. Cum vero Aegyptiis nota non essent, quae in iis scripta sunt, iterum mittens rogavit, ut sibi mitterentur viri, qui eos in linguam graecam verterent. Quo facto libri manserunt etiam apud Aegyptios usque nunc, et ubique apud omnes Iudaeos sunt, qui eos legentes non intellegunt... Vestrum [Romanorum] igitur est accurate inquirere et discere, usque ad quem inter Iudaeos proprius ipsorum princeps et rex fuerit. Videlicet usque ad apparitionem Iesu Christi, magistri nostri et interpretis occultarum prophetiarum, sicut praedictum est a divino, sancto, prophetico Spiritu per Moysen (Gn 49, 10): non defuturum principem ex Iudaeis, donec veniret, cui competeret regnum... et postquam ille prodiit, vos [Romani] Iudaeis imperastis et omnem eorum terram ditioni vestrae adiecistis.“

Hoc igitur modo studet Iustinus ex vaticiniis Veteris Testamenti probare veritatem religionis christianae. Unde explicatur, cur semper fere de solis scriptis Veteris Testamenti eorumque inspiratione loquatur.

Nihilominus insignis quoque testis est librorum Novi Testamenti:

„Nam apostoli in commentariis, quae vocantur evangelia, ita sibi mandasse Iesum tradiderunt: eum scilicet accepto pane, cum gratias egisset, dixisse: Hoc facite in meam commemorationem. Hoc est corpus meum; et poculo similiter accepto actisque gratiis dixisse: Hic est sanguis meus, ipsisque solis tradidisse.“ Haec ἀπομνημονευματα apostolorum esse nostra evangelia ex iis, quae allegat, dubium esse nequit, non obstante liberiore citandi modo, quo solum ostendit se non tam verba curare quam sensum. Cum vero haec scripta simul cum libris prophetarum legerentur in conventibus Christianorum , efficitur ea inter sacros et inspiratos libros fuisse recensita, id quod etiam apparet ex illa allegandi formula: γέγραπται . Vox enim Dei non minus per apostolos praedicta quam per prophetas promulgata est . Sicut Spiritus propheticus praedixerat (Is 2, 3): „De Sion exhibit lex et verbum Domini de Ierusalem“, ita factum est. „Hierosolymis enim viri numero duodecim in mundum profecti sunt, iique imperiti nec dicendi facultate praediti,

Apol. 1, n. 31 32; M 6, 375 sq. Sequitur Iustinus versionem LXX, et obicit Iudaeis, quod ex mala fide nolint hanc versionem recipere (Dial. c. Tryph. n. 71; M 6, 642).

Apol. 1, n. 66; M 6, 480. Ib. n. 67.

Dial. c. Tryph. n. 49 103; M 6, 584 718.

Ib. 119; M 6, 754.