De inspiratione sacrae scripturae
p. 565
est. Idem valet, quotiescumque de expositione non convenit inter Patres; tunc enim habetur multiplex expositio, sed non multiplex sensus Scripturae .
Quibus consideratis negandum videtur opinionem de sensu litterali multiplici esse vere probabilem; et optandum est, ut post tot disputationes tandem in pace sepeliatur.
ART. II.
DE SENSU TYPICO.
556. In Sacra Scriptura non solum verbis significantur res, sed interdum etiam res, verbis significatae, ex intentione Dei significant alias res. Neque igitur est fortuita quaedam similitudo inter duas res, sed est verus sensus, quem Deus, auctor principalis Scripturae, exprimere vult. Hic sensus vocatur sensus typicus secundum verba apostoli vocantis primum Adamum typum (τύπον, figuram) futuri Adami, i. e. Christi (Rom 5, 14). Definitur sensus typicus: sensus, quo res, verbis Scripturae significatae, ex intentione Dei significant alias res. Res per typum significata vocatur a S. Petro ἀντίτυπος (1 Petr 3, 21). Quos duos terminos typi et antitypi theologi retinuerunt . Patres graeci saepe sensum typicum dicunt esse „secundum theoriam“, ut eum distinguant a sensu litterali, qui est „secundum historiam“. Sed saepe etiam loquuntur de theoria, quando sermo est de locutionibus metaphoricis et de moralibus applicationibus. Typus in Scriptura semper fere est typus propheticus, i. e. factum, quo futurum factum regni messianici praefiguratur. Typus tropologicus dicitur, quo mores instruuntur (cf. Sap 16, 25 sqq), et typus anagogicus, quo caelestia indicatur (Apc 21, 2). Est autem notandum personas et res Veteris Testamenti esse typos futurorum secundum determinatam rationem; unde sub aliis respectibus non sunt typi, neque ratio typica pro arbitrio extendenda est ad minutissima quaeque, sed sistendum in ea ratione, secundum quam res vel personae sunt typi. Quia autem typus est species quaedam prophetiae, quae a libertate Dei pendet, revelatione opus erat ad typos manifestandos. Nam etsi quis naturaliter inveniret similitudinem seu analogiam inter quaedam facta Veteris Testamenti et quaedam facta Novi Testamenti, nondum constaret ex intentione divinae providentiae illa esse facta et scripta ad haec praefiguranda. Hoc autem est de conceptu typorum.
Typi igitur sunt facta historica, quae perfectam exsistendi rationem haberent, etsi typi non essent. Unde non sunt idem atque actiones
De accommodationibus verborum Scripturae iam supra diximus (n. 450 458).
In Epist. ad Hebr. 9, 24 ipsae res significantes appellantur antitypae, quae aliis locis dicuntur exemplaria, umbrae, allegoriae, parabolae futurorum: Hebr 8, 5; 9, 9. Gal 4, 24.