De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 566

symbolicae, quae unice fiunt ad aliquid significandum. Ita Ezechiel iubetur facere varia, quibus significetur obsidio urbis Ierusalem (4, 1 sqq). Haec sunt symbola, unice facta ad aliquid significandum. In symbolis actiones externae adduntur verbis, ut signum vividius efferatur et altius menti imprimatur, quemadmodum in sacramentis novae legis praeter verba etiam res adhibentur ad significandum effectum sacramenti. Sic infusio aquae simul cum verbis „Ego te baptizo“ significat emundationem a peccato, et haec significatio ita est finis infusionis aquae, ut talis infusio non fieret, si iste finis non adesset. Ideo infusio aquae in baptismo est symbolum, non est typus. Symbolum est signum significans, non significatum; typus vero est res verbis significata, quae simul aliam rem significat.

Etsi typi interdum a SS. Patribus allegoriae nominantur, est tamen a typis distinguenda moralis illa Scripturae expositio, quae nunc communiter allegorica vocari solet. In hac enim expositione non tam agitur de sensu Scripturae, quam de consectariis quibusdam ex sensu litterali deducendis. Sensus autem typicus est sensus a Deo intentus et expressus.

557. Ipsa Scriptura testatur veterem legem fuisse typum novae legis. Quae Iudaeis acciderunt, „in figura facta sunt nostri.... Omnia in figura contingebant illis, scripta autem sunt ad correptionem nostram“ (1 Cor 10, 6 11). Templum vetus cum suis institutis „parabola est temporis instantis“ (Hebr 9, 9). Erat „umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum“ (10, 1). Praecepta legalia de cibis et festis erant „umbra futurorum, corpus autem [cuius sunt umbra] Christi“ (Col 2, 17).

Multi typi in specie explicantur in Novo Testamento. Adam ut caput et initiator generis humani est figura Christi novi capitis et consummatoris generis humani (Rom 5, 12 sqq); quare Christus vocatur novus Adam (1 Cor 15, 45). Paradisus cum arbore vitae est typus caeli et visionis beatificae (Apc 2, 7; 22, 2). Arca Noe, portata per aquam, typus est baptismi (1 Petr 3, 20 sq). Melchisedech est typus Christi sacerdotis . Hagar et Sara sunt figurae Veteris et Novi Testamenti (Gal 4, 22 sqq). Populus rediens ex Aegypto fuit typus Christi ex Aegypto redeuntis (Mt 2, 15) . Agnus paschalis erat typus Christi in cruce morientis (Io 19, 36) . Manna est typus eucharistiae (Io 6, 48 sqq). Varia sacrificia veteris legis erant parabolae unius sacrificii Christi (Hebr 9, 9 sqq). Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita Christus exaltatus est in cruce, ut credentes in eum non perirent, sed haberent vitam (Io 3, 14 sq). Ionas est typus Christi resurgentis (Mt 12, 39 sq). David rex est typus Christi regis , item Salomon (Hebr 1, 5). Haec et alia, quae

Cf. supra n. 387.

Cf. supra n. 450.

Cf. supra n. 387.

Cf. supra n. 387.