De inspiratione sacrae scripturae
p. 567
in Scriptura leguntur, ostendunt res quasdam in Vetere Testamento, Deo providente, ita fuisse dispositas, ut non solum in se historice fierent, sed etiam futura praefigurarent. Quare sacri scriptores saepius, ubi de typis et antitypis loquuntur, efferunt: „Hoc factum est, ut Scriptura adimpleretur“ (e. g. Mt 2, 15. Io 19, 36). Ergo indicant typos non esse fortuitas similitudines, sed prophetias reales.
558. SS. Patres inde a Patribus apostolicis omnes agnoscunt typos et proponunt. Exempla afferre superfluum videtur. Inter Patres graecos maxime S. Chrysostomus rationem typi explicat. Secundum ipsum tria circa typos sunt statuenda: a) typus debet esse imago futurae veritatis; b) ut sit imago, neque debet plane alienus esse a veritate, neque debet veritati adaequari; c) non nos pro arbitrio debemus typos excogitare, sed ex Scriptura discere, qui sint typi et qua ratione. Illustrat rem exemplo transitus per mare rubrum, qui fuit typus baptismi (1 Cor 10, 1 sqq). Ibi aqua, hic aqua; ibi mare ingrediuntur, hic fontem baptismi; ibi liberantur a servitute aegyptiaca, hic a servitute diaboli, et ita porro . Isidorus Pelusiota monet: „Rationabiliter et secundum historiam dicta intellegamus, et secundum contemplationem [typice] prophetata accipiamus. . . . Si talis prophetia inveniatur, quae et historiam sine inconvenientia et theoriam sine vi servet, utenda est ipsa secundum utrumque modum.“ Etsi quidam Patres contra Theodorum Mopsuestenum urgent spiritualem Scripturae sensum, nihilominus ne ipse quidem Theodorus Mopsuestenus censendus est omnes typos reiecisse. Commentario in Ionam prophetam praemittit tractatum de typis, qui perfecte catholicus est. Inter alia haec scribit:
„Unus idemque Veteris ac Novi Testamenti Deus, dominus et creator omnium, uno scopo sibi proposito, illius pariter atque huius temporis curam gessit. . . . Propterea etiam Dei providentia circa populum multa fuit, quoniam omnes promissionum dictarum memores Christi Domini praestolabantur adventum. Atque haec causa fuit, cur plurima in Vetere Testamento secundum eiusmodi administraverit rationem, ita ut gesta illa tum eius temporis hominibus maximam praeberent utilitatem, tum etiam significationem haberent gerendarum postea rerum, praeterquam quod excellentia simul quam plurima Novi prae Vetere Testamento apparitura erat. Compertum est igitur hoc modo vetera esse typum quendam posteriorum, non sine aliqua eorum imitatione et cum idoneo suis temporibus usu, sed tamen re ipsa demonstrantia, quantopere illa praesentibus minora fuerint.“ Exponit dein typos transitus per mare rubrum, sacrificiorum veterum, serpentis in eremo exaltati, Ionae prophetae. In fine ait: „Plane igitur constat libitum fuisse Deo tam insolitis tamque miris casibus Ionam exercere, quo typum eum exhiberet gerendarum in Christo Domino rerum, ita ut hanc ob causam, per tam incredibilem novitatem deductus, dignus fide evaderet, propterea quod tanti operis figuram
Vide supra n. 90.
Supra n. 92.