De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 568

in semetipso gerebat. Immo Ionae tribuit cognitionem indolis typicae suarum actionum. „Haec intellegebat fieri ob ea significanda, quae circa Christi Domini adventum futura erant.“

Hac Theodori expositione palam fit, quam alte omnium mentibus inhaeserit persuasio typos esse in Vetere Testamento. Inter Patres latinos frequentissime de typis loquitur S. Augustinus, maxime contra Manichaeos, qui ex eo, quod caerimoniae veteres in Novo Testamento non iam observantur, concludebant eas fuisse malas. Respondet Augustinus Fausto Manichaeo:

„Ea Christiani ex lege et prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista, quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas, rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis, auferre oportebat, ut eo quoque ipso, quod haec ablata sunt, lex et prophetae implerentur. . . . Populus enim ille pro suo corde lapideo multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura. Sed tunc a non intellegentibus celebrabantur. Cum autem venerunt et patefacta sunt, quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intellegenda.“

559. Eadem est doctrina theologorum, e. g. S. Thomae, cuius expositionem iam audivimus . Eandem doctrinam suam fecit summus pontifex Eugenius IV in decreto pro Iacobitis: Sacrosancta romana ecclesia „firmiter credit, profitetur et docet legalia Veteris Testamenti seu mosaicae legis, quia significandi alicuius futuri gratia fuerant instituta, licet divino cultui illa aetate congruerent, significato per illa Domino nostro Iesu Christo adveniente cessasse“ .

Haec ad nostrum finem sufficiant, quia non regulas hermeneuticas explicare, sed id tantum ostendere propositum erat, Sacrae Scripturae, utpote a Deo conscriptae, hanc esse specialem dignitatem, quod praeter sensum litteralem in quibusdam etiam habeat sensum typicum, quemadmodum ait S. Thomas: „Auctor Sacrae Scripturae est Deus, in cuius potestate est, ut non solum voces ad significandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas. Et ideo cum in omnibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scientia, quod ipsae res, significatae per voces, etiam significant aliquid.“ Cum vero de hac re tantus sit consensus inter Scripturam, Patres, theologos, nulli sane Catholico fas est hanc doctrinam in dubium vocare. Recte censent theologi exsistentiam typorum in Vetere Testamento esse de fide . Aliud est, si de singulis typis quaeritur; nam

In Ionam praef.; M 66, 318 sqq.

Contra Faustum l. 18, c. 4; M 42, 345. Similes explicationes vide supra n. 104 108 127 143 144 155.

Supra n. 176; cf. 167 186. Denzinger, Enchir. n. 603.

Cf. supra n. 127. S. theol. 1, q. 1, a. 10.

Vide e. g. Cornely, Introd. I, n. 201. Székety, Hermeneut. § 90.