De inspiratione sacrae scripturae
p. 569
praeter illa, quae in Novo Testamento de hac re statuuntur, non adsunt multa, de quibus inter omnes convenit.
Quae sit relatio sensus typici ad inspirationem librorum sacrorum, supra iam exposuimus . Ibi ostendimus non posse ex sensu typico per se probari inspirationem, sed simul respiciendum esse modum, quo Sacra Scriptura de typis loquatur ut de prophetiis, quae implendae sint, „sicut scriptum est“, „ut impleatur, quod scriptum est“.
560. Solet hic quaeri, num in Novo quoque Testamento typi inveniantur. Ad quod breviter respondendum est non inveniri tales, quales sunt plerique typi Veteris Testamenti. Hi enim futuram salutem messianicam promittebant, quae salus, cum iam advenerit, non potest ut futura praefigurari. At hoc non impedit, quominus alii typi successerint. Post miraculosam piscationem Iesus dixit Petro: „Ex hoc iam homines eris capiens“ (Lc 5, 10). Quibus verbis aperte videtur significare capturam praeternaturalem piscium esse figuram supernaturalis conversionis hominum praedicatione Petri futurae. Similiter alia facta in evangeliis narrata SS. Patres typos esse docent. Eadem est sententia theologorum . Sunt quidem, qui id negant, ut e. g. Patrizi, qui tamen monet „ab hac quaestione evangelia esse seponenda, utpote quibus ea contineantur, quae maxima ex parte gesta fuerunt Vetere adhuc obtinente Testamento“ . Censet igitur nullos fuisse typos post adventum Spiritus Sancti. Alii tamen contradicunt. Sed cum res nullius sit momenti quoad inspirationem, in disputationem non intramus.
561. Quaestionem, num ex typis efficax argumentum theologicum fieri possit, iam breviter tetigimus . Respondetur: Quoties Spiritus Sanctus revelavit rem aliquam esse typum, et quidem sub hac vel illa determinata ratione, sine dubio ex hac ratione typica argumentari licet. Sed in quantum solummodo coniecturando assequi possumus, quid et quomodo sit typus, nihil certi ex tali coniectura concludi posse evidens est. Ideo theologi solent hoc per modum principii statuere: Omnis sensus, qui in una parte Scripturae non est litteralis, in alia parte est litteralis ; seu, ut S. Augustinus ait: „Magnifice igitur et salubriter Spiritus Sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur.“ „Quis autem nisi impudentissime nitatur aliquid
Supra n. 387.
E. g. S. Thom., Summa 1, q. 1, a. 10. Franc. Schmid, De inspirat. n. 196 sqq. Cornely, Introd. I, n. 204.
De interpret. n. 377. Supra n. 176 nota.
Cf. e. g. supra n. 161 176.
De doctr. christ. l. 2, c. 6, n. 8; M 34, 39.