De inspiratione sacrae scripturae
p. 570
in allegoria positum pro se [i. e. ad suam sententiam defendendam] interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?“ Quod si ita est, patet sensum typicum non tam valere ad probandum quam ad illustranda ea, quae aliunde iam probata sunt; et sic intellegenda sunt verba theologorum, qui dicunt ex solo sensu typico non posse trahi argumentum. Nam eo ipso, quod Spiritus Sanctus revelavit antitypum, iam constat de re, ad quam significandam typus ordinatus est. Typi vero consideratione eadem res magis illustratur et altius menti imprimitur. Lege exempli gratia homiliam S. Ioannis Chrysostomi, quae habetur in festo pretiosissimi sanguinis (dominica prima Iulii) de sanguine agni paschalis ut typo sanguinis Christi; facile perspicies, quomodo typi expositioni doctrinae et aedificationi morum servire possint.
562. Schol. Sintne praeter sensum litteralem et sensum typicum alii sensus Scripturae statuendi.
In parte historica saepius audivimus discussiones de multis Scripturae sensibus . Ut autem omittamus ea, quae magis ludicra quam seria videri possunt, imprimis notandum est divisiones sensuum Scripturae saepe fieri non secundum formalem rationem significandi, sed secundum materias, de quibus Scriptura loquitur. S. Ambrosius in Scriptura triplicem doctrinam invenit, naturalem in Genesi, mysticam in Levitico, moralem in Deuteronomio; in aliis vero libris modo hanc modo illam praevalere ait . S. Augustinus sensus Scripturae distinguit secundum ea, „quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel moneantur“.
Et iterum Scripturam exponi vult „secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam“ . Tria priora, ut ait S. Thomas, scilicet „historia, aetiologia, analogia, ad unum litteralem sensum pertinent. Nam historia est, ut ipse Augustinus exponit, cum simpliciter aliquid proponitur; aetiologia vero, cum causa dicti assignatur, sicut cum Dominus assignavit causam, quare Moyses permisit licentiam repudiandi uxores, scilicet propter duritiam cordis ipsorum (Mt 19). Analogia vero est, cum veritas unius Scripturae ostenditur veritati alterius non repugnare [analogia fidei]. Sola autem allegoria inter illa quattuor pro tribus spiritualibus sensibus ponitur“ . Ceterum ipsi tres spirituales sensus non distinguuntur secundum formalem rationem significandi, sed secundum varias res, quae significantur: si praefigurantur Messias et regnum eius in hac terra, est sensus allegoricus; si morum praecepta insinuantur, est sensus tropologicus (τρόπος = mos); si futura vita praenuntiatur, est sensus anagogicus.
Epist. 93 (al. 48), c. 8, n. 24; M 33, 334.
E. g. supra n. 153 sqq.
Supra n. 75.
Supra n. 127.