De inspiratione sacrae scripturae
p. 571
Ad sensum litteralem pertinet sensus proprius, tropicus, symbolicus, parabolicus, quatenus res significantur aut verbis secundum nativum sensum sumptis, aut figuratis locutionibus, aut symbolis, aut parabolis. In his igitur est diversus modus significandi; at hi omnes modi possunt inveniri etiam in libris profanis. E contra vero divisio in sensum litteralem et typicum est solis libris inspiratis propria.
563. Monet Leo XIII interpretem Scripturae: „Caveat idem, ne illa neglegat, quae ab iisdem Patribus ad allegoricam similemve sententiam translata sunt, maxime cum ex litterali descendant et multorum auctoritate fulciantur. Talem enim interpretandi rationem ab apostolis ecclesia accepit suoque ipsa exemplo, ut e re patet liturgica, comprobavit; non quod Patres ex ea contenderent dogmata fidei per se demonstrare, sed quia bene frugiferam virtuti et pietati alendae nossent experti“ . Diserte igitur dicit summus pontifex se non loqui de expositione, qua dogmata probentur, sed de ea expositione, qua pietas alatur. Hanc autem allegoricam expositionem tum maxime vult adhiberi, cum ex litterali sensu descendat. Unde manifestum est eum loqui de moralibus applicationibus, praesertim si hae sua sponte e litterali sensu fluant, ergo de aliquo sensu consequenti, quem vocant.
Hanc interpretandi rationem ecclesia ab apostolis accepit; nam propositis exemplis Veteris Testamenti solent apostoli ostendere, quid nos Christiani agere debeamus. In epistula ad Hebraeos integro fere capite (11) multa ex historia populi israelitici in memoriam revocantur, ut tandem haec conclusio fiat: „Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen“ (Hebr 12, 1). Et res quidem valde simplex est, si agitur de bonis exemplis, quae veteres nobis dederunt; immo exhortatio ad virtutem colendam, exemplis propositis facta, vix dici potest expositio spiritualis, minus etiam allegorica. At apostolus docet non bona tantum exempla, sed alia etiam omnia scripta esse ad finem spiritualis aedificationis. „Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus“ (2 Tim 3, 16 sq). Nam „quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus“ (Rom 15, 4). Atqui non omnia, quae in Scriptura leguntur, sunt exempla virtutum, sed plurima secundum nudum sensum litteralem tantum accepta aut nullum praebent pietati alimentum aut etiam mala exempla exhibent. In ecclesia autem inde a primis temporibus tota Scriptura vel maxima eius pars legebatur et populo exponebatur. Ergo Deus, qui omnia ad nostram utilitatem scribi voluit, etiam
Encycl. „Providentissimus Deus“, ed. Herder 43.