De inspiratione sacrae scripturae
p. 572
voluisse censendus est, ut ex libris sacris hauriatur aqua salutaris doctrinae alio modo, atque ex nuda littera fieri potest. Plerumque quidem non est difficultas de factis malis hominum, quae narrantur, quia ad deterrendum a vitiis facile adhiberi possunt. Sed quid de multis aliis rebus, quae nobis immediate usui esse non possunt? Legimus de manna: „Nec qui plus collegerat, habuit amplius; nec qui minus paraverat, repperit minus“ (Ex 16, 18). Quae spiritualis utilitas nobis ex hoc facto accrescit? Ostendit apostolus, applicans illud ad elemosynas, per quas etiam aliquo modo efficitur, ut, qui plus habet, non inutiliter abundet, et, qui minus habet, non indigeat (2 Cor 8, 14 sq). In Deuteronomio (25, 4) praescribitur: „Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.“ Quae lex non valet pro Christianis. Nihilominus ex ea apostolus sic arguit: Si Deus de bobus, de quibus non est ei cura sicut de hominibus, talem legem dedit, quanto magis censendum est eum velle, ut omnis operarius, etiam spiritualis, ex laboribus suis fructum sustentationis percipiat (1 Cor 9, 9 sq). Quod Deus esum animalium immundorum interdixit, merito transferri potest ad abstinentiam eorum, quibus anima inquinatur. Et sic de aliis multis, ut videre est in homiliis SS. Patrum.
Haec igitur omnia sunt consectaria quaedam derivata ex iis verbis Scripturae, quibus directe nihil tale significatur. Sed hic oritur quaestio: Estne hic sensus consequens verus Scripturae sensus? Respondeo distinguendum esse inter ea, quae ex sensu litterali logice fluunt, et ea, quae propter qualemcumque similitudinem cum sensu litterali per hominum considerationem nectuntur. Si adest necessarius nexus logicus, sensus consequens non immerito dicitur sensus Scripturae; nam etsi non quivis homo censetur ea omnia velle verbis suis exprimere, quae usque ad ultimas conclusiones rite ex iis colligi possunt, cum fortasse harum conclusionum ne suspicionem quidem habeat, tamen Spiritus Sanctus, qui optime scit, quid verbis suis contineatur, et quid homines legitime ex iis deducturi sint, recte dicitur haec omnia exprimere voluisse. Unde tali procedendi modo etiam efficax argumentum theologicum formari potest. Neque tamen hinc concludi debet ipsos quoque humanos auctores sacrorum librorum has omnes conclusiones praevidisse et intendisse, cum hoc ad conceptum inspirationis non requiratur.
564. Si autem expositio spiritualis nihil est nisi applicatio verborum Scripturae ad similes casus, minus recte loquuntur de sensu Scripturae. Verum quidem est etiam has applicationes a Spiritu Sancto esse praevisas, et in quantum solidum pietati alimentum praebent, etiam intentas. Nihilominus cum Scripturae verba nullo modo has applicationes significent, sola illa praevisione et intentione auctoris principalis sensum novum non accipiunt. Huius applicationis exempla multa habes in liturgia, ut in capitulis officii confessoris pontificis: