De inspiratione sacrae scripturae
p. 573
„Ecce, sacerdos magnus . . . Non est inventus similis ei . . . Fungi sacerdotio . . .“ Haec et alia sumpta sunt ex Ecclesiastici capitibus 44 et 45 de laudibus patrum Noe, Abraham, Isaac, Iacob, Moysis, Aaronis. Quae de his dicuntur, valent etiam de sanctis, quos ecclesia colit, ideoque sine vi et artificio de iis dicuntur, quae sacer auctor de aliis dixit. Alius generis exempla exstant in homiliis Breviarii, quando v. g. S. Gregorius illa verba „Misit illos binos ante faciem suam“ ita exponit: „Ecce binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia, qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.“ In narratione S. Lucae nullum exprimitur praeceptum morale, sed simpliciter refertur factum historicum. Licet tamen sine dubio quaerere, cur Christus miserit binos discipulos, neque longe petitum est responsum, hoc factum esse, ut sibi mutuum praestarent caritatis officium. Quo supposito aperta est via ad S. Gregorii conclusionem.
Docet praeterea Leo XIII tum maxime attendendas esse allegoricas expositiones, cum multorum auctoritate fulciantur. Quae verba ad eam exponendi rationem videntur praecipue referenda, quae communiter vocari solet allegorica, quaque rebus et factis sensibilibus subicitur sensus spiritualis. Talia multa leguntur in homiliis S. Gregorii magni, e. g. in iis, quae habentur in dominica et infra octavam paschatis: Aromata mulierum ad sepulcrum euntium significant virtutum opera; angelus sedet a dextris, quia per dextram designatur vita perpetua; Ioannes et Petrus currentes ad sepulcrum significant synagogam et ecclesiam, et ita porro. De hac interpretandi ratione supra diximus, et monuimus eam esse satis incertam et caute tractandam. Ideo repetenda non sunt, quae unus alterve fortasse in hunc modum ingeniosus quam verius protulit; sed quae multorum auctoritate fulciuntur, ea retinere fas erit, quia, etsi non proprie sensus Scripturae est, est tamen solida doctrina, Patrum vel theologorum auctoritate firmata. Et sic patet sensum librorum inspiratorum non esse nisi aut litteralem aut typicum aut aliquo modo sensum consequentem.
CAPUT VI.
DE PERSPICUITATE ET SUFFICIENTIA SACRAE SCRIPTURAE.
ART. I.
DE PERSPICUITATE SACRAE SCRIPTURAE.
565. Haeresiarchae saeculi XVI unicum „principium formale“ Protestantismi Sacram Scripturam constituebant. Obicientibus vero Ca-
Supra n. 156, ubi etiam alia exempla habentur; cf. n. 144.