De inspiratione sacrae scripturae
p. 574
tholicis Scripturam saepe esse obscuram et variis expositionibus obnoxiam, ut ad lites dirimendas alius iudex opus esset, id negabant et Scripturae tantam perspicuitatem adscribebant, ut quivis cum bona voluntate ad eam legendam accedens rectam expositionem per se invenire posset. Summam igitur perspicuitatem specialem esse praerogativam librorum inspiratorum dicebant. Lutherus ait: „Oportet enim Scriptura iudice hic sententiam ferre, quod fieri non potest, nisi Scripturae dederimus principem locum in omnibus, quae tribuuntur Patribus, hoc est, ut sit ipsa per sese certissima, facillima, apertissima, sui ipsius interpres, omnium omnia probans, iudicans et illuminans... Hoc sane verum est superbis et impiis Scripturam Sanctam semper esse maioris caecitatis occasionem, sed quae hominum scripta superbis etiam non sunt occasio maiorum tenebrarum? Aut quae res, quamlibet optima, superbis et immundis non cooperatur in malum? Hos fieri in Scriptura haereticos nihil mirum, verum eosdem in humanis scriptis plus etiam quam bestias fieri nihil novum... Sint ergo Christianorum principia nonnisi verba divina, omnium autem hominum verba conclusiones hinc eductae et rursus illuc reducendae et probandae.“ Quomodo autem Lutherus egerit, si alii in „Scriptura apertissima“ alia inveniebant atque ipse, vidimus . Zwinglius integrum tractatum edidit de perspicuitate verbi divini . Inter ipsum tamen et Lutherum de sensu verborum Christi „Hoc est corpus meum“, non obstante perspicuitate, orta est acerrima disputatio, qua alter alterum hominem blasphemum et haereticum declaravit. Ob eandem rationem Carlstadius a Luthero dictus est „totus obsessus uno daemone“ . Anno 1577 prodiit libellus, in quo ducentae numerabantur expositiones verborum: „Hoc est corpus meum.“ Calvinus ad hoc, ut Scriptura clara sit legenti, postulat fidem et lumen Spiritus Sancti , quae alii haeretici ab eo dissentientes non minus sibi attribuebant. Melanchthon in variis editionibus locorum non est sibi constans, cum modo velit Scripturam sine ullis commentariis legi, modo velit in eius expositione consensum ecclesiae respici .
Iam cum evidens sit multos Scripturae locos esse obscuros, theologi protestantes paulatim restrinxerunt perspicuitatem Scripturae ad res saluti necessarias. Ita e. g. Ioannes Gerhardus in tractatu de Scriptura Sacra c. 20 (n. 413 sqq):
„Perspicuam esse Scripturam nostrae ecclesiae unanimi consensu affirmant, Romanenses vero negant. Ut autem quaestionis status sit illustrior, observandum est: 1. non esse quaestionem, an quaedam in Scripturis sint obscurius dicta et intellectu difficilia, sed an dogmata fidei, quorum notitia omnibus ad salutum necessaria est, perspicue in ea sint proposita.... 2. Non
Assertio articulorum, praef.; Opera lat. Francofurti V 160 sq.
Supra n. 211. Supra n. 213.
De Wette, Luth. epist. II 612. Cf. Bellarm., De Euchar. 1, 8.
Supra n. 215. Supra n. 220 sq.