De inspiratione sacrae scripturae
p. 44
sed Dei virtute communiti denuntiarunt omni hominum generi missos se esse a Christo, ut omnes verbum Dei docerent. Unde eorum verba non minus quam prophetarum verba ut ipsius Dei verba habenda sunt. Etsi Iustinus non explicite loquitur de inspiratione librorum Novi Testamenti, colligitur tamen eorum inspiratio inde, quod eos ut Scripturam in eadem linea ponit cum libris propheticis.
Itaque ex Iustino haec de inspiratione colligere licet: Libri sacri Veteris et Novi Testamenti non sicut libri philosophorum humano tantum ingenio conscripti sunt, sed Spiritus Sanctus movit scriptores humanos ad eos scribendos et omne errandi periculum ab iis avertit, ita ut hi libri verbum Dei sine falsitate vel contradictione contineant. Duo igitur essentialia elementa inspirationis, originem divinam et immunitatem ab errore, Iustinus clare exhibet .
39. „Cohortatio ad Graecos“ nunc Iustino abiudicari et alicui eius aequali attribui solet. Scriptor autem huius cohortationis, quisquis est, eadem atque Iustinus de inspiratione profert.
Philosophis Graecorum opponit prophetas, „qui et multo antiquiores vestris fuerunt nec quidquam proprio marte excogitatum nos docuerunt, nec inter se digladiati aut suas invicem opiniones evertere conati sunt, sed sine ullo contentionis et partium studio scientiam a Deo acceperunt eamque nos docuerunt. Neque enim natura aut humani ingenii acie res tam magnae ac divinae cognosci ab hominibus possunt, sed eo, quod tum in sanctos homines descendebat, dono [Spiritu Sancto]; quibus quidem nec verborum artificio opus fuit nec pugnaciter quidquam et rixandi studio dicere, sed puros se ipsos divini Spiritus operationi praebere, ut divinum illud de caelo delapsum plectrum, velut quodam citharae aut lyrae instrumento iustis hominibus utens, divinarum nobis et caelestium rerum cognitionem recluderet . Propterea ergo velut ore uno et lingua una tum de Deo et mundi origine, tum de hominis creatione et animae humanae immortalitate ac futuro post hanc vitam iudicio, tum de omnibus rebus, quarum nobis necessaria cognitio est, summa et secum ipsis constantia et consensione nos docuerunt, idque cum variis locis et temporibus divinam nobis doctrinam traderent. Ducam igitur initium a primo apud nos propheta et legislatore Moyse. . . . Hunc Deus divino illo et prophetico dono, quod tum in sanctos homines sursum descendebat, primum impertivit, hunc primum religionis nostrae magistrum instituit, ac deinde ceteros post eum prophetas, qui et idem ac ille donum consecuti sunt et nos eadem de iisdem rebus docuerunt.“
Apol 1, n. 39; M 6, 387.
Cf. Sprinzl, Die Theologie des hl. Iustinus des Martyrs. Theologisch-praktische Quartalschrift, Linz 1884, 16 sqq 233 sqq.
Similiter Athenagoras ait: „Nos testes habemus prophetas, qui per Spiritum Divinum locuti sunt de Deo et rebus divinis . . . qui [Spiritus] ora prophetarum tamquam organa movit . . . qui [prophetae] secundum ecstasim rationis suae, movente eos Divino Spiritu, elocuti sunt, quae inspirabantur, utente illis Spiritu, sicut si tibicen inflat tibiam“ (Legatio n. 7 9; M 6, 903 907).
Coh. ad Graecos n. 8 9 10; M 6, 255 sqq.