De inspiratione sacrae scripturae
p. 575
excludi a nobis per assertionem perspicuitatis pium studium in lectione et meditatione Scripturae adhibendum nec adminicula ad Scripturae interpretationem necessaria. 3. Alia aliis in Scriptura esse clariora, et quae in uno loco dicuntur obscurius, alibi explicari manifestius. 4. Quae in Scriptura nuspiam diserte et perspicue exposita habentur, eorum cognitionem non esse ad salutem absolute necessariam. 5. Claritatem verbi externam non excludere necessitatem interioris illuminationis et claritatis a Spiritu Sancto petendae et impetrandae. 6. Nos nequaquam affirmare, quod Scriptura quibusvis sit clara et perspicua, sed illis, quibus nullum ab aetate vel ab ignorantia linguae, in qua Scripturam legunt, est impedimentum.“
Apparet, quantopere hic limitetur Scripturae perspicuitas. Conceditur in Scriptura esse alia clara, alia obscura. Statuitur ea, quae ad salutem pertineant, in Scriptura clare dici, et vice versa ea, quae non clare dicantur, ad salutem non esse necessaria. Postulatur tamen, ut ñ, qui legunt Scripturam, habeant sufficiens ingenium et sufficientem doctrinam. De sententia ita limitata vix opus est disputare, nisi quod attinet quaestionem, num omnia ad salutem necessaria in Scriptura doceantur, quae quaestio potius respicit sufficientiam quam perspicuitatem Scripturae. Ceterum censet Gerhardus apud solos Lutheranos rectam de hac re esse doctrinam. Pontificios vero, Calvinianos, Photinianos eam corrupisse.
A plerisque quidem Protestantibus nostrae aetatis Gerhardi eiusque asseclarum theoria biblica irridetur. Sunt tamen etiam nunc, qui omni vi, immo sine ulla restrictione summam perspicuitatem Scripturae doceant. In conventu ministrorum verbi a. 1891 Berolini habito quidam Schulze inter alias theses has posuit: „Scriptura, quia Dei verbum est, perspicua est; haec est gloria eius. Quia verbum Dei perspicuum est, Deus non habuit necessitatem ei constituendi tutorem et interpretem humanum, neque ullum constituit. Omnis apparens obscuritas Scripturae non est nisi ex nostra parte.“ Sed statim alii surrexerunt et has theses impugnarunt, cum negari nequeat multos esse locos obscuros in Scriptura .
Quoniam nunc plurimi Protestantes concedunt multa in Scriptura esse valde obscura, etiam ubi agatur de rebus religiosis, plane superfluum est argumenta veterum theologorum protestantium iterum discutere. Unum nobis hic quaerendum est, quomodo obscuritas vel perspicuitas Scripturae ad inspirationem se habeat.
566. Est autem indubium Scripturae dicta partim esse clara, partim obscura. Clarum est principale praeceptum legis et evangelii: „Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo“ (Dt 6, 5. Mt 22, 37). Obscurum est praeceptum: „Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Da partem septem,
Plura de ista disputatione scripsi in „Zeitschrift für kathol. Theologie“ XXV, Innsbruck 1901, 452 sqq.