De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 576

necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram“ (Eccle 11, 1 sq) . Obscurus est totus liber Ecclesiastis, obscura est Apocalypsis; clara sunt S. Lucae scripta. Verissime in secunda Petri epistula (3, 16) dicitur: In Pauli epistulis „quaedam sunt difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem“. Neque iuvat affirmare saltem omnia ad salutem necessaria in Scriptura esse perspicua. Nam etsi daremus omnia necessaria in Scriptura inveniri et clare doceri, non ideo Scriptura simpliciter dicenda esset perspicua, quia sub hoc respectu sufficeret Novum Testamentum vel pars eius, et cetera omnia possent esse obscura. Immo cum multi Protestantes doceant ad salutem sufficere illud: Diliges Deum et proximum, tota perspicuitas Scripturae in necessariis redigeretur ad hoc unum praeceptum. Liber autem non dicitur perspicuus, quia in eo nonnulla inveniuntur, quae sunt perspicue dicta, sed quia perspicuitas in eo ita praevalet, ut aut nulla aut pauca obscura insint.

567. Scriptura tota, si sumitur ut unus liber, potius dicenda est obscura et difficilis quam perspicua et facilis. Argumento sunt conatus semper repetiti exponendi verum eius sensum, et disputationes numquam cessantes de recta eius expositione.

Rationes huius obscuritatis sunt variae: a) omnes libri sacri scripti sunt ante multa saecula ab hominibus et pro hominibus, quorum modus concipiendi et eloquendi a nostra consuetudine valde differt; quae difficultas generatim crescit, quo antiquiores sunt libri. b) Primis legentibus singulorum librorum sacrorum non solum lingua familiaris erat, sed etiam condiciones temporum et locorum aliaque, quae ab hagiographis supponuntur, notissima erant, quae nos aut ignoramus aut cum difficultate discimus. c) Multae depravationes in textum irrepserunt, quas critice examinare difficile et quas omnes expungere impossibile fere est. d) Plurima, quae in Scriptura tractantur, sunt res ab experientia et sensibus valde remotae, immo altissima mysteria. e) Quae a Deo revelata sunt, cum magna ex parte hominibus essent naturaliter ignota, nullis vocabulis linguae graecae e. g. secundum communem vocabulorum acceptionem significabantur; sed termini eligendi et technico, ut aiunt, sensu adhibendi erant. Primis autem temporibus religionis christianae terminologia nondum determinata et fixa erat; unde factum est, ut iidem termini modo secundum consuetum usum, modo secundum novam significationem acciperentur. Χάρις, πίστις, πρεσβύτερος, διάχονος, multae aliae voces aliud et aliud variis Scripturae locis significant, ut non mediocri cura et attentione opus sit ad rectum intellectum capiendum. Ideo specialia vocabularia graecitatis biblicae composita sunt. Quibus omnibus consideratis faten-

Multa alia exempla apud Patrizi, De interpret. I, n. 97 sqq.