De inspiratione sacrae scripturae
p. 577
dum est non esse valde obviam et simplicem Scripturae interpretationem, sed eam, quae multas notitias philologicas, criticas, historicas, archaeologicas praesupponat. Haec ratio est, ob quam ecclesia velit, ut in lingua vernacula non proponatur Scriptura populo legenda, quin simul addantur notae ad cavendos errores necessariae .
568. Quaeri potest, cur Spiritus Sanctus libros suos obscuros esse voluerit. Ad quam quaestionem imprimis respondendum est: Singuli libri sacri ab initio certis quibusdam hominibus destinabantur. quibus eadem dicta poterant esse perspicua, quae nobis fortasse videntur valde obscura. Haec obscuritas vitari vix potest in libro, qui humano modo scriptus est. Nam si Deus hominibus ante multa saecula viventibus locutus esset, prout nos nunc loquimur, illis verba fuissent obscurissima; contra vero, quia illis locutus est more eorum, nobis posterioribus oratio saepe est obscura. Secundo, Deus scripsit per homines ita, ut eos sineret secundum suam indolem et suum ingenium enuntiare res divinitus determinatas. Homines autem alii lucidiore. alii obscuriore dicendi genere utuntur, quae diversitas in sacris libris manifestatur, non quia inspirati sunt, sed quia inspiratione verba materialia non determinantur, ut supra exposuimus . Tertio, Deus non debuit neque voluit res revelatas ita hominibus proponere et explicare, ut nullum iis studium, nullus progressus in cognitione religiosa relinqueretur. Potius revelationem sacra quadam caligine involvit, qua homines allicerentur ad inquirendum, ad petendum, ad pulsandum, ad ingenium suum in rebus altissimis utiliter occupandum. Id iam SS. Patres observarunt.
569. S. Irenaeus, postquam dixit in Scriptura esse quaedam, quae absolvere, i. e. perspicere, non possimus, addit hoc ita esse, „ut semper quidem Deus doceat, homo autem semper discat, quae sunt a Deo“ . Secundum S. Chrysostomum Deus Scripturam tamquam thesaurum in agro abscondit, ut homines hunc thesaurum effodiant. „Neque enim Christus dixit: Legite Scripturas, sed: Scrutamini Scripturas. Quia ea, quae de ipso ibi dicuntur, multa opus habent investigatione; sub umbra enim quasi occulta veteribus erant; ideo illos accurate fodere iubet, ut in profundo posita reperire possint. Neque enim in superficie vel in conspectu iacent, sed quasi thesaurus quispiam profunde
In Constitutione „Officiorum ac munerum“ Leonis XIII tit. 1, c. 3, n. 7: „Cum experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri. versiones omnes in lingua vernacula, etiam a viris catholicis confectae, omnine prohibentur, nisi fuerint ab apostolica sede approbatae, aut editae sub vizilantia episcoporum cum adnotationibus desumptis ex sanctis ecclesiae Patribus atque ex doctis catholicisque scriptoribus.“
Supra n. 451 sq.
Adv. haer. 1, 2, c. 28, n. 2 sq; M 7, 804 sq.