De inspiratione sacrae scripturae
p. 578
admodum recondita sunt. Qui vero profunde posita quaerit, nisi cum diligentia et labore quaerat, numquam, quod quaerit, inveniet. S. Hieronymus ait se saepe, sentientem vires suas imbecillas, aliorum sententias de sensu Scripturae posuisse, neque ex definito scripsisse sed rem arbitrio lectoris reliquisse . Ipsi enim persuasum erat neminem „in Scripturis Sanctis sine praevio et monstrante semitam posse ingredi“. Cum omnis ars addiscenda sit, irridet eos, secundum quos „sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant“ . S. Augustinus monet, ne obscuris Scripturae locis sententias nostras obtrudamus, sed, si plures expositiones possibiles sint, eas, salva fide, permittamus ; et regulas dat ad solvendas Scripturae obscuritates . Ideo autem ait a Deo et aperta et obscura in sacris libris esse scripta, ut apertis fami occurratur, obscuris autem fastidia detergeantur . Idem censet S. Gregorius M.: „Magnae utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat, quod capere non posset otiosus. Habet quoque adhuc aliud maius, quia Scripturae Sacrae intellegentia, quae, si in cunctis esset aperta, vilesceret, in quibusdam locis obscurioribus tanto maiore dulcedine inventa reficit, quanto maiore labore fatigat animum quaesita.“ Idem posteriores doctores repetere solent . Breviter S. Bonaventura dicit a Deo tam profundos sensus Scripturae inditos esse ratione auditoris, „ut et superbi comprimantur et immundi repellantur et fraudulenti declinentur et neglegentes excitentur“ . Itaque SS. Patres et theologi obscuritatem Scripturae ad specialem providentiam Dei inspirantis referunt.
Art. II.
DE SUFFICIENTIA SACRAE SCRIPTURAE.
570. Scripturam solam sufficere tum singulis ad discendum, quid credere, quid agere debeant, tum ecclesiae ad inde hauriendam omnem doctrinam theoreticam et practicam et ad dirimendas omnes controversias, constans fuit Protestantium doctrina. Ab hac doctrina orditur Formula Concordiae: „Credimus, confitemur et docemus unicam regulam et normam, secundum quam omnia dogmata omnesque doctores aestimari et iudicari oporteat, nullam omnino aliam esse quam prophetica et apostolica scripta cum Veteris tum Novi Testamenti.“ Idem omnes „Confessiones“, sive calvinianae sive anglicanae sive aliae, enuntiant . Idem nostra aetate Protestantes omnes tam „conservativi“
In Ioan. hom. 41, n. 1; M 59, 235. Supra n. 114.
Supra n. 116. Supra n. 122 sq. Supra n. 126.
Supra n. 561; cf. 479. In Ezech. 1, hom. 6, n. 1; M 76, 829.
Cf. supra n. 148 157 etc. Supra n. 159. Supra n. 217.
Supra n. 218 265 sq.