De inspiratione sacrae scripturae
p. 579
quam „liberales“ statuere solent. Attamen etsi verbis consentiunt, re inter se maxime differunt. Pauciores enim in dies fiunt, qui Scripturam esse inspiratum Dei verbum secundum doctrinam veterum admittant et singula Scripturae dicta ut infallibiliter vera credenda esse doceant. Plurimi neque veram inspirationem neque infallibilitatem Scripturae agnoscunt, sed hoc sensu Scripturae sufficientiam explicant, quod, quicumque eam cum bona voluntate legit, in ea inveniat, quibus religiose commoveatur et affectum filialis fiduciae in Deum patrem suum concipiat . Hanc sufficientiam Scriptura communem habet cum multis aliis libris, quibus eatenus tantum praestat, quatenus ipsa est fons primarius, alii libri sunt rivuli derivati.
Transmissis his controversiis cum Protestantibus et inter Protestantes, videamus, quo sensu Scriptura dici possit sufficiens, quo vero sensu non sit sufficiens.
571. Imprimis Scriptura sufficiens non est ad probandam suam auctoritatem canonicam. Habemus enim evangelia canonica, et habemus evangelia apocrypha; habemus Actus apostolorum genuinos, habemus alios non genuinos; habemus epistulas Pauli veras, habemus fictas; habemus Apocalypsim Ioannis apostoli, habemus libros pseudoapocalypticos. Cur alii libri sunt canonici, cur alii non sunt canonici? Libri apocryphi non minus se iactant apostolicos et veros et necessario admittendos, quam libri sacri de se testantur. Cur unum testimonium verum, alterum falsum est? Si ad criteria externa recurritur, aliud praeter Scripturam in auxilium vocatur; si solis criteriis internis res iudicanda est, iis usi Protestantes modo hos, modo illos libros e canone eiecerunt, et tota res ad opiniones subiectivas reducitur. Inter alia omnes fere respuunt secundam Petri epistulam, in qua sola explicitum testimonium de quibusdam scriptis Novi Testamenti habetur. Hoc igitur testimonio reiecto, de Novo Testamento nullum disertum testimonium in Scriptura habetur, nisi quod Ioannes dicit se evangelium, Paulus vero se epistulas aliquas scripsisse (ceterum simile quid etiam dicitur in apocryphis); de Vetere Testamento leguntur quidem testimonia in Novo, sed non de omnibus libris, ne de protocanonicis quidem omnibus. Sed quia haec res postea magis exponenda erit, haec pauca interim sufficiant ad ostendendam insufficientiam Scripturae respectu canonicitatis sacrorum librorum. Ipse Lutherus pro arbitrio suo varios libros sacros valde contumeliose tractavit .
Sed supposita canonicitate sacrorum librorum, Scriptura insufficiens est ad probandam incorruptam suam conservationem. Etsi ex Scrip-
Vide e. g. supra n. 251 264 270.
Supra n. 211. Revera iam veteres Protestantes ad traditionem recurrerunt pro canone (e. g. supra n. 223) et teste Bellarmino (De verbo Dei 4, 5) Brentius dixit in hac sola re traditionem praeter Scripturam esse admittendam.