De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 580

tura constaret (quod non constat) Matthaeum ex inspiratione scripsisset evangelium, tamen non testatur Scriptura nos habere nunc illud Matthaei evangelium. Idem valet de aliis scriptis sacris. Neque vero quidquam iuvat cognitio abstracta aliquando facta esse scripta sacra, nisi simul scimus haec et illa, quae habemus, esse illa scripta, eaque incorrupta. Ergo Scriptura, quia per se solam non potest hanc cognitionem conferre, est insufficiens.

Tertio, Scriptura sola est insufficiens ratione eorum, qui instruendi sunt. Nam cum ex intentione Dei omnes homines ad veritatem et salutem perducendi sint, Scriptura tum tantum esset sufficiens, si omnibus hominibus necessarias notitias per se solam subministrare posset. Atqui non potest. Nam plurimi homines ne legere quidem possunt; ex illis, qui legere possunt, plurimi linguas, quibus Scriptura confecta est, non intellegunt; ex iis, qui una vel altera ratione Scripturam legere possunt, plurimi magnam eius partem propter obscuritatem non intellegunt, neque ex ipsa Scriptura possunt diudicare, num forte in iis, quae non intellegunt, aliqua ad salutem necessaria doceantur. Itaque praeter Scripturam requiruntur, qui eam coram aliis legant, qui eam vertant in varias linguas, qui eam exponant, et ita quidem haec fieri oportet, ut audientes, versiones legentes, expositiones recipientes certi sint veram Scripturam, non adulteratam et depravatam sibi exhiberi.

572. Propter has et similes rationes a priori prorsus improbabile est Deum dedisse hominibus librum, et omnibus imposuisse obligationem hunc librum legendi et ex eo colligendi omnia ad salutem necessaria. Libri pro magna hominum parte non sunt vehiculum aptum ad doctrinas propagandas et mores reformandos. Multo minus liber valet ad coadunandam societatem religiosam eamque per modum auctoritatis continendam et ad communem finem efficaciter dirigendam. Unde factum est, ut etiam inter Protestantes formata sit auctoritas ecclesiastica, et ut ab hac auctoritate ecclesiastica scriptae sint „Confessiones fidei“ et asseclis suis impositae. Sed quia auctoritas erat pure humana, non solum plurimi has „Confessiones“ respuerunt, sed simul negarunt ipsi Scripturae inesse ullam auctoritatem dogmaticam, et efferunt se nolle habere papam chartaceum pro papa vivo . Sicut primi Protestantes Scripturam statuerunt unicam normam doctrinae et morum, ita plerique recentes Protestantes, omni alia regula reiecta, propriam singulorum rationem et experientiam totius vitae religiosae normam esse volunt. Itaque historia testis est, si Scriptura norma unica et sufficiens fidei statuatur, non servari doctrinae unitatem, non ecclesiae concordiam, sed oriri sectas, factiones, opiniones humanas inter se pugnantes.

Supra n. 232 sqq 242 sqq 262 sqq 268 sqq.