De inspiratione sacrae scripturae
p. 581
573. Ceterum Christus meliore modo providit conservationi veritatis revelatae. Ipse enim non dixit apostolis suis: Sedentes simul, scribite librum eumque tradite hominibus, ut omnes ex eo discant veritatem revelatam; sed dixit: „Euntes docete omnes gentes. . . . Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi“ (Mt 28, 18 sqq). „Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. . . . Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis“ (Mc 16, 16 20). Quidam apostoli nihil scripserunt, quidam perpauca; omnes vero praedicaverunt et alios post se instituerunt et ab his iterum alios institui iusserunt, ut praedicatio apostolica numquam cessaret usque ad finem mundi. „Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et in dilectione in Christo Iesu. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis“ (2 Tim 1, 13 14). „Et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere“ (2 Tim 2, 2). „Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. . . . Oportet enim episcopum sine crimine esse . . . amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere“ (Tit 1, 5 7 9). Quomodo doctrina Christi post adventum Spiritus Sancti propagata sit, describit S. Clemens Rom. (42 et 44): „Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Iesu Christo, Iesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo et apostoli a Christo; et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. Itaque acceptis mandatis, et per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi plena certitudine imbuti Deique verbo confirmati, cum certa Spiritus Sancti fiducia egressi sunt, annuntiantes regni Dei adventum. Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes, primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum, qui credituri erant. . . . Perfecta praescientia praediti constituerunt praedictos ac deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent.“ „Traditionem itaque apostolorum (inquit S. Irenaeus 3, 3) in toto mundo manifestatam, in omni ecclesia adest respicere omnibus, qui vera velint videre; et habemus annumerare eos, qui ab apostolis instituti sunt episcopi, et successores eorum usque ad nos. . . . Valde enim perfectos et irreprehensibiles in omnibus eos volebant esse, quos et successores relinquebant, suum ipsorum locum magisterii tradentes“ (M 7, 848). Similiter Eusebius (H. E. 3, 24): „Admirabiles illi prorsusque divini apostoli Servatoris nostri, cum essent vita quidem ac moribus castigatissimi et omnibus virtutibus ornati, sermone autem ipso rudes essent atque inculti, freti divina et mirifica virtute ipsis a Servatore concessa, artificioso verborum ornatu magistri sui prae-