De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 582

cepta exponere neque noverant neque item conabantur. Sed adiuvantis ipsos Spiritus Sancti demonstratione et virtute Christi, quae per ipsos plurima perpetrabat miracula, tantummodo utentes, notitiam regni caelorum orbi terrarum nuntiabant. Neque curae illis erat libros scribere, quippe qui longe praestantiore ministerio et supra humanas vires posito fungerentur. Paulus certe, qui inter omnes apostolos et verborum apparatu et sententiarum pondere facile praestabat, praeter paucissimas epistulas nihil omnino scriptum reliquit, tametsi innumera mysteria exponere potuerit. . . . Sed et reliqui Servatoris nostri adiutores, duodecim videlicet apostoli et septuaginta discipuli, alii denique praeter eos innumerabiles earundem rerum [caelestium] minime expertes fuerunt. Soli nihilominus ex cunctis Domini discipulis Matthaeus et Ioannes scriptos nobis commentarios reliquerunt“ (M 20, 263).

574. Itaque manifestum est a Christo ut principale et universale medium conservandae et propagandae doctrinae revelatae institutam esse traditionem oralem. Ante Scripturam Novi Testamenti erat coetus fidelium, qui vocatur ecclesia. Iam in Actibus apostolorum et in Pauli epistulis ecclesia supponitur exsistens eo tempore, quo evangelia nondum erant scripta (e. g. Act 5, 11; 8, 1. 1 Cor 11, 16 22; 14, 12). Neque post evangelia scripta via salutis mutata est, quasi ab eo tempore omnibus incubuerit officium legendi libros Novi Testamenti et ex iis doctrinas scitu necessarias colligendi, quia neque Christus talem mutationem indicavit, sed apostolos usque ad finem mundi praedicare iussit, neque apostoli neque veteres Christiani quidquam de nova hac salutis via dixerunt vel sciverunt, neque ratio tale fuisse Dei consilium suadet. Potius et Scriptura et SS. Patres constanter docent vivum magisterium a Christo esse institutum ad doctrinam revelatam conservandam, propagandam, explicandam. Huius magisterii exercitium vocatur traditio sensu activo, et hoc sensu praecipue traditio dicitur esse necessaria. Sunt quidem etiam nonnullae traditiones sensu passivo vel obiectivo sumptae, quae in Scriptura non continentur, ut e. g. omnes libros canonicos Novi Testamenti esse divinitus inspiratos. Verum etsi omnes omnino doctrinae necessariae in Scriptura invenirentur, esset tamen traditio activa necessaria, utpote a Christo instituta et sola pro omnibus condicionibus et pro omnibus hominibus sufficiens. Non repugnat quidem aliquos ex lectione et meditatione Scripturae pervenire ad salutem, sed falsum est et repugnat hanc esse viam, quam Deus omnibus sequendam monstraverit. Legere et ex librorum lectione se ipsos instruere non omnes possunt; sed ab aliis sufficienter erudiri in iis, quae ad salutem necessaria sunt, omnes possunt, qui usu rationis non destituuntur. Non lectionem librorum sed oboedientiam fidei ex auditu apostoli ab omnibus postularunt (Rom 1, 5; 10, 14 17. Gal 3, 2. Eph 1, 13 etc.).