De inspiratione sacrae scripturae
p. 583
Ergo praedicationem ecclesiasticam audire omnes debent, Scripturam legere non omnes debent. Magisterium vivum apostolicum est per se sufficiens, Scriptura non est per se sufficiens.
575. Sed paulo accuratius explicare oportet, quae sit habitudo Scripturae ad magisterium ecclesiasticum, qua explicatione etiam patefiet, quo sensu Scriptura dici possit sufficiens. Scriptura enim et magisterium ecclesiasticum seu traditio sensu activo sumpta mutuo inter se dependent et iuvant multiplici modo.
Potest enim imprimis Scriptura Novi Testamenti considerari ut documentum historicum, coetus vero ecclesiasticus ut societas, ex cuius gremio hoc documentum prodiit. Hac ratione Scriptura a traditione dependet, quatenus genuinitas Scripturae ex traditione cognoscitur. Neque enim sufficit habere documenta historica, sed simul cognosci necesse est ea esse genuina documenta; quae cognitio principaliter ex testimonio aequalium comparanda est. Iamvero non privati tantum homines, sed integer coetus Christianorum mox post editam Scripturam Novi Testamenti testatus est illa scripta, quae sunt in canone, et maxime quattuor evangelia, esse scripta genuina. Papias, Irenaeus, Tertullianus, Clemens Alexandrinus, Origenes, alii unanime testimonium exhibent haec scripta ab ecclesia esse agnita et tradita. Papias, qui est vetustissimus testis, ea, quae refert, a „senioribus“, i. e. ab apostolis et eorum immediatis discipulis, accepisse se dicit: „Nec pigebit ea, quae quondam a senioribus didici ac memoriae mandavi, cum interpretationibus nostris adscribere, ut veritas eorum nostra quoque assertione firmetur. Non enim, ut plerique solent, eos umquam sectatus sum, qui verbis affluerent, sed eos potius, qui verum docerent, nec eos, qui nova quaedam et inusitata praecepta, sed illos, qui Domini mandata, fidei tradita et ab ipsa veritate profecta memorabant. Quod si quis interdum mihi occurrebat, qui cum senioribus versatus fuisset, ex eo curiose sciscitabar, quaenam essent seniorum dicta, quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Thomas, quid Iacobus, quid Ioannes, quid Matthaeus, quid ceteri Domini discipuli dicere soliti essent, quidnam Ariston et Ioannes presbyter, discipuli Domini, dicant. Neque enim ex librorum lectione tantam me utilitatem capere posse existimabam, quantam ex viva voce et adhuc superstite.“ Hic igitur Papias, apostoli „Ioannis auditor et sodalis Polycarpi“, adeo insistens traditioni apostolicae, primum testimonium fert pro evangeliis . Irenaeus, quantopere traditioni inhaeserit, modo audivimus, de quo Eusebius ait: „Quoniam in ipso huius operis exordio polliciti sumus, veterum nos ecclesiae presbyterorum ac scriptorum verba suo loco adducturos, quibus ea, quae a maioribus sibi tradita accepissent, de sacris utriusque Testamenti libris exposuerunt.
Eus., H. E. 3, 9; M 20, 295 sq.