De inspiratione sacrae scripturae
p. 584
ipsius etiam Irenaei, qui unus ex illorum numero fuit, verba, si placet, apponamus, ac primum quidem quae de sacris evangeliis scribit in hunc modum: Matthaeus, inquit. . . . Alia vero scripta Irenaeus reicit, quia non sunt tradita . Clemens Alex. solis „nobis traditis quattuor evangeliis“, reiectis aliis, contentos nos esse iubet . Item Origenes dicit se ex traditione accepisse quattuor evangelia, „quae sola in universa Dei ecclesia, quae sub caelo est, citra controversiam admittuntur“ . Tertullianus ait: „Constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. . . . Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime tuemur. . . . Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit, Petri affirmetur, cuius interpres Marcus.“
Traditio igitur ecclesiae testatur genuinitatem librorum Novi Testamenti, quod testimonium simpliciter consideratum ut historicum tam splendidum est, ut simile non existat neque existere possit pro ullo libro profano antiquitatis. Ob hanc dependentiam Scripturae a testimonio ecclesiae S. Augustinus dixit: „Ego vero evangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae moveret auctoritas . . . qua infirmata iam nec evangelio credere potero, quia per eos [Catholicos] illi credideram. . . . Sed absit, ut ego evangelio non credam.“
576. Genuinitate autem Scripturae stabilita per testimonium ecclesiae, libri sacri Novi Testamenti testantur magisterium infallibile a Christo institutum. Nam secundum evangelia Christus misit apostolos ad praedicandam doctrinam suam in universo mundo, promisit iis assistentiam suam et adiutorium Spiritus Sancti, iussit omnes homines sub poena aeternae damnationis recipere apostolorum doctrinam, ab iis baptizari, eorum regimini se subicere; dixit ad Petrum: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni caelorum, et, quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis“ (Mt 16, 18 sq). Et iterum: „Pasce agnos meos, pasce oves meas“ (Io 21, 15 sq). Sic est „ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis“ (1 Tim 3, 15). Hoc igitur vicissim recipit testimonium ecclesia a Scriptura, quod a Christo instituta sit magistra infallibilis veritatis revelatae.
Eus., H. E. 5, 8; M 20, 447 sq. Iren. 3, 11, 7 sq; M 7, 884 sq.
Strom. 3, 13; M 8, 1194. In Matth. tom. I; M 13, 829.
Adv. Marc. 4, 4 5; M 2, 365 sq. Supra n. 123.