De inspiratione sacrae scripturae
p. 45
Narrat dein similia atque Iustinus de versione LXX, sed addit singulis interpretibus suam fuisse cellulam exstructam, ut singuli ab aliis separati versionem perficerent.
„Postquam autem [rex] cognovit septuaginta illos viros non solum eadem sententia, sed iisdem etiam verbis usos esse ac ne una quidem in vocula a mutuo consensu aberrasse, sed eadem iisdem de rebus scripsisse, tum vero stupore perculsum ac pro certo tenentem non sine vi divina interpretationem confectam esse ... libros, ut par erat, admirantem et divinos existimantem ibidem consecrasse.“
Haec quidem fabula est, sed quae manifestat, quid scriptor de inspiratione sacrorum librorum senserit. Quodsi nonnulli propter hanc narrationem et illam comparationem cum lyra et plectro scriptori Cohortationis adscripserunt „manticam inspirationis notionem“, quasi secundum eum auctores inspirati sensuum expertes scripserint, hoc nimium videtur. Laudat enim auctores sacros, quod „non verborum artes vobis promittunt nec artificiose ad persuadendum loquuntur (id enim proprium est eorum, qui veritatem furari volunt), sed verba et nomina simpliciter, ut se offerunt, usurpant (ἀπλῶς τὸῖς ἐπιτυχὸσαν ἀνόμασι τε καὶ ῥήμασι χρώμενοι) atque ea vobis nuntiant, quae delapsus in eos Spiritus Sanctus his, qui veram religionem ediscere cupiunt, per eos tradere voluit.“ Unde prophetae loquentes vel scribentes non carent sensu et affectu, sed e. g. „Isaias admirans dixit: Et continebunt reges os suum“ .
40. Cum Iustino plane concordat S. Theophilus Antiochenus:
„Dei homines pleni Spiritus Sancti et prophetae effecti, ab ipso Deo inspirati (ἐμπνευσθέντες) et eruditi, facti sunt divinitus edocti et sancti et iusti. Quare et digni habiti sunt, qui hanc mercedem reciperent, ut organa Dei fierent et ab ipso sapientiam acciperent, per quam sapientiam de creatione mundi et de ceteris dixerunt. Et etiam de peste et fame et bello vaticinati sunt. Neque unus vel duo, sed plures suis temporibus et occasionibus apud Hebraeos exstiterunt, et omnes concordia inter se et consona dixerunt, tum quae ante eos gesta sunt, tum quae eorum temporibus facta sunt, tum quae nunc apud nos fiunt. Quare etiam persuasum nobis est de futuris, quod ita erunt, sicut et priora ad exitum perducta sunt.“ Ita „Moyses, Dei famulus, creationis initium, Spiritu Sancto afflante, conscripsit.“ At potius non Moyses, sed Spiritus Sanctus. „Hic igitur, cum sit Spiritus Dei et principium et sapientia et virtus Altissimi, descendebat in prophetas ac per eos de mundi creatione et ceteris rebus loquebatur. Nondum enim erant prophetae, cum mundus crearetur, sed tantum Sapientia Dei, quae in eo est, ac sanctum Verbum eius, quod ei semper adest. Hinc per Salomonem pro-
Ib. n. 13; M 6, 266. Ib. n. 35, M 6, 303.
Dial. c. Tryph. 118; M 6, 750.
Ad Autolycum 2, 9; M 6, 1063; cf. 1, 14.
Ib. 2. 23; M 6, 1155.