De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 585

Non absolute quidem ecclesia pendet ab hoc testimonio, quia „per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus fecunditatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.“ Nihilominus si de scientifica demonstratione institutae a Christo infallibilis ecclesiae agitur, simplicissima via est recursus ad dicta et facta Christi et apostolorum, Novi Testamenti libris ut fontibus historicis manifestata, quam viam ipsa ecclesia in definitionibus nobis indicat .

577. Scriptura autem, in quantum testatur a Christo institutum esse vivum magisterium, a quo omnem veritatem discere oporteat, recte dici potest esse sufficiens ad viam salutis nobis monstrandam. Hac ratione SS. Patres contra haereticos disputarunt.

Ita Donatistis rebaptizantibus et postulantibus, ut Catholici exemplo Scripturae ostenderent baptismum haereticorum agnitum esse validum, respondet Augustinus neutram ex controversis sententiis posse ex Scriptura probari. „Proferte certe aliquem de Scripturis canonicis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum.... Proinde quia nec vos potestis proferre de Scripturis, quarum nobis communis est auctoritas, ab haereticis venientem denuo baptizatum, nec nos ita susceptum, quantum ad hanc rem attinet, par nobis causa est.... Proinde quamvis huius rei certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earundem tamen Scripturarum etiam in hac re a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus, quod universae iam placuit ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas, ut, quoniam Sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eandem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate Sancta Scriptura demonstrat. Si autem dubitas, quod ecclesiam, quae per omnes gentes numerositate copiosissima dilatatur, haec Sancta Scriptura commendet (neque enim, si non dubitares, adhuc esses in parte Donati), multis te manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo, ut ex tuis concessionibus, si nimium pervicax esse nolueris, ad hoc etiam perducaris.“ „Universos Donatistas non audimus, se pro ecclesia Christi supponentes, quia nullum pro se testimonium de divinis libris proferunt, quo id doceant.“

Sic S. Augustinus saepius repetit Scripturam sufficere ad corrigendos Donatistas, dummodo corrigi velint, cum Scriptura manifeste doceat ecclesiam catholicam.

Magisterium autem authenticum, quod Scriptura teste Christus instituit, vicissim docet Scripturam esse divinitus inspiratam et Dei

Conc. Vatic. sess. 3, c. 3; Denzinger, Enchir. n. 1642.

Conc. Vatic. sess. 4; Denzinger l. c. n. 1667 sqq.

Contra Cresconium 1, 33; M 43, 466.

Epist. 93, c. 8, n. 24; M 33, 333.