De inspiratione sacrae scripturae
p. 586
verbum infallibile, quemadmodum supra in parte historica vidimus. Eatenus igitur Scriptura rursus ab ecclesia pendet, quatenus ex solo infallibili ecclesiae magisterio cum certitudine cognosci potest inspiratio totius Scripturae Sacrae, maxime Novi Testamenti.
578. Dein vero in tuto posita Scripturae inspiratione, Scriptura fit regula fidei, a qua ecclesia recedere non potest, sed cuius auctoritate obligatur ut auctoritate ipsius Dei loquentis. Ita docet e. g. Concilium Tridentinum . Ergo quamvis ecclesiasticum magisterium institutum sit ut regula fidei immediata et universalis, huic tamen magisterio, ut suo officio melius fungi possit, Deus providit Scripturam ut instrumentum conservandae et defendendae doctrinae revelatae. Ex una parte magisterium ecclesiasticum conservat Scripturam, ne hominum neglegentia vel malitia corrumpatur; ex altera parte Scriptura magno adiumento est in demonstranda doctrina revelata, quia generatim multo facilius est argumentum ex Scriptura formare quam ex traditione, exceptis iis, quae a Conciliis oecumenicis definita sunt; sed et hae definitiones praecipue Scriptura nituntur.
Bene quidem S. Irenaeus scribit: „Non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab ecclesia sumere, cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia, quae sint veritatis, uti omnis, quicumque velit, sumat ex ea potum vitae. Haec est enim vitae introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones. Propter quod oportet quidem devitare illos; quae autem sunt ecclesiae, cum summa diligentia diligere et apprehendere veritatis traditionem. Quid enim? etsi de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere ecclesias, in quibus apostoli conversati sunt, et ab iis de praesenti quaestione sumere, quod certum et re liquidum est? Quid autem, si neque apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum, eorum, qui in Christum credunt, sine charta et atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes.“
579. Sine dubio ecclesia dogmata ad salutem necessaria etiam conservat traditione orali eaque transfert in eos quoque populos vel homines, qui apti non sunt ad salutarem doctrinam ex Scriptura hauriendam. Nihilominus ipsi magisterio ecclesiastico etiam Scriptura a Deo data est, ut ex ea discat, quae doctos et indoctos doceat. Quatenus autem Deus necessitati ecclesiae docentis per Scripturam quoque
Supra n. 272.
Adv. haer. 3, 4; M 7, 855.