De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 587

providere voluit, Scriptura sine dubio sufficiens est ad hunc finem a Deo intentum, neque ad alios fontes scriptos, quasi a Deo inspiratos, recurrere opus est, quemadmodum primis saeculis multi haeretici conati sunt, neque commenta humana contra Scripturam invocanda sunt. Immo ad plurimas controversias finiendas Scriptura sufficit iis, qui sunt bonae voluntatis. Unde nil mirum, quod hanc duplicem Scripturae sufficientiam identidem SS. Patres praedicant.

De priore sufficientia loquitur S. Irenaeus, quando reicit „inenarrabilem multitudinem apocryphorum et perperum scripturarum, quas ipsi [haeretici] finxerunt“ . „Vani omnes et indocti et insuper audaces, qui frustrantur speciem evangelii et vel plures, quam dictae sunt, vel rursus pauciores inferunt personas evangelii; quidam, ut plus videantur, quam est veritatis, adinvenisse, quidam vero, ut reprobent dispositiones Dei. . . . Etenim cum omnia composita et apta Deus fecerit, oportebat et speciem evangelii bene compositam et bene compaginatam esse.“ Quod valet de evangeliis, valet de aliis libris sacris. S. Cyrillus Hieros. baptizandos, qui sunt sub institutione magisterii ecclesiastici, monet: Haec, quae hucusque audistis, docentur in Scriptura Veteris et Novi Testamenti, quae vobis iam legenda proponitur. Imprimis igitur ab ecclesia discite, qui sint libri sacri: ab iis autem, quos universalis ecclesia non agnoscit, abstinete, saltem interim. Neque implicate vos inutilibus quaestionibus, sicut haeretici (Manichaei) faciunt, non verbis Spiritus Sancti, sed humanis ratiocinationibus innitentes. His igitur omissis, studete symboli, quod didicistis et creditis, nunc etiam ex libris propheticis et vaticiniorum impletione probationem addiscere . Breviter: Scriptura sufficiens est ad probandos articulos fidei, quos catechumeni praeviis catechesibus didicerant. Exposito dogmate Trinitatis Cyrillus ait: „Hoc signaculum [hanc firmam fidem] in mente tua semper habeto; quod quidem nunc tibi summatim per capitum recensionem edictum est, si vero Dominus concesserit, adhibita ex Scripturis demonstratione, pro viribus a nobis plenius edisseretur. Oportet enim circa divina et sancta fidei mysteria ne minimum quidem absque divinis Scripturis tradi nec temere probabilitatibus argumentisque in verborum artificio consistentibus abduci. Ne mihi quidem ista proferenti ultro credas, nisi de divinis Scripturis eorum, quae tibi annuntio, demonstrationem acceperis. Haec enim fides non ex commentitia disputatione, sed ex divinarum Scripturarum demonstratione vim habet.“ Vides Scripturam non opponi traditioni ecclesiasticae, sed commentis philosophicis. In hac ipsa catechesi occurrunt verba supra (n. 93 sq) relata de canone ab ecclesia discendo. Praeterea docet symbolum omnibus ab ecclesia accipiendum esse.

Ib. 1, 20, 1; M 7, 654. Ib. 3, 11, 9; M 7, 890 sq.

Supra n. 93 sq. Catech. 4, c. 17; M 33, 475 sq.