De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 588

„Fidem [symbolum] vero in addiscendo atque profitendo illam solam amplectere et serva, quae nunc tibi ab ecclesia traditur, ex omnibus Scripturis vallata. Cum enim non omnes possint Scripturas legere, sed alios quidem imperitia, alios vero occupatio quaedam a cognitione impediat, ne anima per ignorantiam intereat, paucis versiculis universum fidei dogma comprehendimus. Quod quidem ipsis verbis meminisse vos volo et apud vos ipsos omni studio recitare, non chartis mandantes, sed in corde insculpentes memoriae.... Hanc vero fidem tamquam viaticum in omni tempore vitae habere iubeo et praeter eam nullam aliam amplius suscipere; neque etiam si nos ipsi nutati, his, quae nunc docemus, contraria loqueremur, neque etiam si angelus contrarius in lucis angelum transfiguratus in errorem te vellet abducere.... Et modo quidem nudis verbis tenus audiens, fidem memoria retine, singulorum vero capitum excipe opportuno tempore ex divinis Scripturis assertionem. Non enim ut hominibus libuit, fidei summa composita est, sed selecta ex omnibus Scripturis commendatiora capita unam fidei doctrinam perficiunt et complent.“

Itaque Scriptura est sufficiens ad illa dogmata demonstranda, quae in symbolo continentur, et quae omnibus indiscriminatim credenda proponuntur. De multis aliis rebus, ceteroquin etiam necessariis, ut e. g. de sacramentis, in symbolo nihil dicitur, neque de his Cyrillus hic loquitur; sed ipse in catechesibus multa proponit, quae ex traditione sola accepit.

580. Porro sufficiens Scriptura est ad componendas multas controversias cum iis haereticis, qui cum Catholicis libros sacros inspiratos agnoscunt. Nam qui Scripturae dicta vera habent, erroris convinci possunt, si quid Scripturae contrarium statuunt. Propterea SS. Patres, cum haereticis disputantes, non raro dicunt solas Scripturas invocandas esse, eas sufficere ad quaestiones dirimendas.

Exemplo sit disputatio S. Augustini cum Donatistis. Donatistae Catholicis obiciebant varias criminationes, provocabant ad apparitiones angelorum et ad alia miracula. Respondet Augustinus: „Inter nos et Donatistas quaestio est, ubi sit ecclesia. Quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quaesituri, an in verbis capitis sui, Domini nostri Iesu Christi? Puto, quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est et optime novit corpus suum.... Sunt certe libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus, utrique servimus; ibi quaeramus ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram.... Auferantur ergo de medio, quae adversus nos invicem, non ex canonicis libris sed aliunde recitamus.... Quia nolo humanis documentis sed divinis oraculis sanctam ecclesiam demonstrari.... Quia cum Donatistis quaestio nobis est, non de capite sed de corpore, i. e. non de ipso Salvatore Iesu Christo, sed de eius ecclesia, ipsum caput, de quo consentimus, ostendat nobis corpus suum, de quo dissentimus, ut per eius verba iam dissentire desinamus.“

Catech. 5, c. 12; M 33, 519 sq.

De unitate ecclesiae contra Donatistas n. 2 5 6 7; M 43, 391 sqq.