De inspiratione sacrae scripturae
p. 589
Addit ibidem Augustinus non ex obscuris sed ex apertis Scripturae locis argumentandum esse.
581. Itaque libri sacri, quorum inspiratio et canonicitas per ecclesiasticum magisterium constat, sufficiunt ecclesiae, ut ex his solis libris, reiectis omnibus apocryphis, ea demonstret, quae sunt praecipua dogmata, omnibus explicite credenda, ut plurimas haereticorum doctrinas refutet, utpote Scripturae contrarias, ut ipsa depositum fideliter custodiat et in dies magis explicet . Sed non sufficit Scriptura, ut per se ipsa ab omnibus recte exponatur. In hac igitur re rursum Scriptura pendet ab ecclesia. Nam quo perveniatur, si haec expositio relinquatur singulorum iudicio privato, clarissime ostendunt tot sectarum et individuorum contradictoriae expositiones et interminabiles disputationes in rebus gravissimis. Interna ratio est magna Scripturae in multis locis obscuritas, de qua diximus. Iam S. Irenaeus ait: „Ubi charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea, quae est ab apostolis ecclesiae successio.... Hi enim... Scripturas sine periculo nobis exponunt, neque [sicut haeretici faciunt] Deum blasphemantes neque patriarchas exhoncrantes neque prophetas contemnentes.“
Omissis aliis Patribus audiamus unum Vincentium Lirinensem, qui ab initio „Commonitorii“ ait: „Saepe magno studio et summa attentione perquirens, a quam plurimis sanctitate et doctrina praestantibus viris, quonam modo possim certa quadam et quasi generali ac regulari via catholicae fidei veritatem ab haereticae pravitatis falsitate discernere, huiusmodi semper responsum ab omnibus fere rettuli, quod sive ego sive quis alius vellet exsurgentium haereticorum fraudes deprehendere laqueosque vitare et in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam, Domino adiuvante, deberet: primum scilicet divinae legis auctoritate, tum deinde ecclesiae catholicae traditione. Hic forsitan requirat aliquis. Cum sit perfectus Scripturarum canon sibique ad omnia satis superque sufficiat, quid opus est, ut ei ecclesiasticae intellegentiae iungatur auctoritas? Quia videlicet Scripturam Sacram pro ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt, sed eiusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur, ut paene, quot homines sunt, tot illine sententiae erui posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eunomius, Macedonius, aliter Photinus, Apollinaris, Priscillianus, aliter Iovinianus, Pelagius, Caelestius, aliter postremo Nestorius. Atque idcirco multum necesse est propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur.“ In fine „Commonitorii“ ad eandem quaestionem redit: „Hic fortasse aliquis interroget, an et haeretici divinae Scripturae testimoniis utantur. Utuntur plane et vehementer quidem. Nam
Huc pertinent dicta Patrum, quae olim haeretici solebant pro sufficientia Scripturae proferre, ut ostendit Bellarminus, De verbo Dei 4, 11.
Adv. haer. 4, 26, 4; M 7, 1056.