De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 590

videas eos volare per singula quaeque sanctae legis volumina, per Moysi, per regum libros, per psalmos, per apostolos, per evangelia, per prophetas. Sive enim apud suos sive alienos, sive privatim sive publice, sive in sermonibus sive in libris, sive in conviviis sive in plateis, nihil umquam paene de suo proferunt, quod non etiam Scripturae verbis adumbrare conentur. Lege Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Ioviniani reliquarumque pestium, cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Novi aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit. Sed tanto magis cavendi et pertimescendi sunt, quanto occultius sub divinae legis umbraculis latitant. Sciunt enim foetores suos nulli fere cito esse placituros, si nudi et simplices exhalentur; atque idcirco eos caelestis eloquii velut quodam aromate aspergunt, ut ille, qui humanum facile despiceret errorem, divina non facile contemnat oracula. In hoc eos sequi ait diaboli exemplum verbis Scripturae Christum tentantis. „Sed dicet aliquis: Si divinis eloquiis, sententiis, promissionibus et diabolus et discipuli eius utuntur, quorum alii sunt pseudoapostoli, alii pseudoprophetae et pseudomagistri et omnes ex toto haeretici, quid facient catholici homines et matris ecclesiae filii? Quonam modo in Scripturis Sanctis veritatem a falsitate discernent? Hoc scilicet facere magnopere curabunt, quod in principio Commonitorii istius sanctos et doctos viros nobis tradidisse scripsimus, ut divinum canonem secundum universalis ecclesiae traditiones et iuxta catholici dogmatis regulas interpretentur.“ Ibidem addit sequendum esse, quod „omnes vel plures uno eodemque sensu manifeste, frequenter, perseveranter, velut quodam consentiente sibi magistrorum concilio, accipiendo, tenendo, tradendo firmaverint“, non quod unus alterve „praeter omnes aut etiam contra omnes senserit“.

582. Per hanc multiplicem dependentiam Scripturae a traditione nullo modo minuitur Scripturae dignitas; nam ecclesia suo testimonio non confert libris sacris dignitatem inspirationis et canonicitatis, sed solum testatur; neque exponendo Scripturae sensum eam suae auctoritati subicit, sed revelationem a Deo acceptam ut normam adhibet ad diiudicandum, quid Deus Scripturae verbis dicere voluerit, quid noluerit. Ceterum eatenus Scriptura prae traditione excellit, quod non materialiter tantum verbum Dei est, sed etiam formaliter. Quae a conciliis credenda definiuntur, sunt quidem a Deo revelata et hoc sensu Dei verba. Nihilominus in conciliorum definitionibus non Deus est, qui loquitur, sed homines loquuntur verba Dei. Aliter res se habet in Scriptura Sacra. Nam cum Deus sit auctor Scripturae inspirans omnia et singula, non homines principaliter loquuntur, sed ipse Deus per homines. Haec est dignitas, quam nulla traditio, nulla conciliorum vel pontificum definitio cum Scriptura communem habet. Ideo Scriptura est verbum Dei sensu plane singulari et per excellentiam, ut antea expositum est .

Commonit. 2 25 27; M 50, 639 sq 672 sqq.

Supra n. 426 sq.