De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 591

Caput VII.

DE CRITERIIS INSPIRATIONIS.

Art. I.

UNIVERSALE INSPIRATIONIS CRITERIUM EST SACRA. TRADITIO.

583. Absoluta quaestione de natura inspirationis, restat exponendum, unde sciamus libros quosdam esse a Deo inspiratos, et qui sint hi libri inspirati. Nam etsi hucusque iam collegimus non pauca, quibus haec quaestio soluta fere videri potest, iuvat tamen paulo copiosius eam discutere, quia adhuc de hac re sunt variae opiniones.

Sunt quidam qui censeant hanc partem potius ab initio totius tractatus de inspiratione ponendum esse, cum ante discussionem rei ipsius constare necesse sit, quo medio inspiratio cognosci et explicari possit. Ita e. g. Crets, qui tamen fatetur: „Quoniam nonnisi in exitu tractationis notitia distincta et adaequata naturae inspirationis habebitur, et nihilominus iam hic aliquatenus cognosci debet; quaenam sit illa res, de qua sumus disputaturi, praemittenda necessario est aliqua inspirationis notio per eam, quam vocant, definitionem nominalem. . . . Nomine itaque divinae inspirationis active spectatae et prout refertur ad libros sacros, eum intellegimus influxum Spiritus Sancti in scriptorem humanum, quo liber, quem hic exarat, sit ratione talis scriptionis in se verbum Dei Deumque habeat auctorem.“

Iamvero sunt inter Protestantes, etiam inter illos, qui orthodoxi vocantur, qui negent inspirationem tam presse accipiendam esse, vel nomen inspirationis, in quantum biblicum est, hanc significationem habere . Certe illi, quibus libri sacri sunt inspirati, quatenus sunt ex religiosa quadam commotione scripti, vel quatenus sunt documentum authenticum vitae religiosae veterum temporum, vel quatenus apti sunt ad sensus religiosos excitandos, plane alia criteria inspirationis habere possunt atque illi, qui admittunt inspirationem, qualem in fontibus theologicis inveniri ostendimus.

Ex altera parte opus non est a priori statuere. quae sint huius doctrinae criteria, dummodo in ipso tractatu nulla adhibeantur, contra quae validae exceptiones fieri possunt. Ceterum in se res non est magni momenti, sed ideo solum haec monenda videntur, ne forte cui ordo tractatus praeposterus videatur.

584. Criterium inspirationis intellegimus id, quo liber inspiratus a non inspirato dignoscitur. Dicimus igitur imprimis criterium universale et sufficiens esse sacram traditionem. Sacra traditio opponitur

De inspir. 8.

Cf. supra n. 4 253.