De inspiratione sacrae scripturae
p. 592
saeculari, non solum in quantum eius obiectum sunt res sacrae, sed in quantum ipsa quoque a Deo instituta est ad sacram doctrinam conservandam. Sacram traditionem habuerunt veteres Iudaei, sacram traditionem habet ecclesia Christi. Hanc alteram tantum respicimus, quia, quod inspirationem attinet, traditio christiana est clarior et universalior et complectitur non solum omne verum, quod in iudaica traditione erat, sed praeterea multa alia, quae Iudaeis ignota erant. De libris Novi Testamenti Iudaei non possunt testari, contra vero magisterium ecclesiasticum secundum doctrinam a Christo et ab apostolis acceptam tum de libris Veteris Testamenti tum de libris Novi Testamenti testimonium exhibet. Nihilominus testimonium synagogae non esse inutile postea videbimus (n. 598 600).
Iam inde a saeculo secundo magisterium ecclesiasticum defendere debuit tum rectum inspirationis conceptum tum canonem librorum inspiratorum. Conceptum inspirationis defendit contra manticam inspirationem, quam invexerant Montanistae „praeter morem atque institutum ecclesiae, a maioribus traditum et continua deinceps successione propagatum“, ut ait anonymus saeculi secundi, qui pergit: „Cum fideles, qui in Asia erant, saepius et in pluribus Asiae locis eius rei causa convenissent novamque illam doctrinam examinassent et profanam atque impiam iudicassent, damnata haeresi, isti [Montanistae] ab ecclesia et fidelium communione expulsi sunt.“ Sequentibus quoque saeculis magisterium ecclesiasticum saepius verum inspirationis conceptum propugnavit, usquedum nostra aetate Concilium Vaticanum contra recentes errores hunc conceptum authentica definitione illustravit et stabilivit .
Praeterea sicut ecclesia in Montanistis damnavit „adversariorum in componendis novis Scripturis temeritatem et audaciam“ , ita contra alios quoque haereticos fortiter institit in retinendis iis tantum libris, qui apostolica traditione ad nos pervenerunt. S. Cyrillus Hierosol. monet: Libros „eos solos studiose meditare, quos etiam in ecclesia cum fiducia legimus. Multo te prudentiores et religiosiores erant apostoli et veteres episcopi, ecclesiae rectores, qui eos tradiderunt“ . Similiter S. Athanasius ait: „Quoniam nonnulli conati sunt ordinare sibi apocrypha, quae dicuntur, et ea immiscere Scripturae divinitus inspiratae, de qua perfecte instructi sumus, quemadmodum patribus nostris tradiderunt, qui ab initio testes oculati fuerunt et ministri verbi facti sunt, visum est et mihi, rogato a sinceris fratribus et a principio edocto, secundum ordinem exponere libros in canonem receptos et traditos et divinos habitos, ut quivis, si forte erraverit, cognoscat seductores; sin purus manserit, laetetur denuo commonefactus.“
Supra n. 55. Supra n. 327 sqq.
Eus., H. E. 6, 20; M 20, 571 sq. Supra n. 93.
Supra n. 93 nota.