De inspiratione sacrae scripturae
p. 593
Traditionem sequendam esse hac in re omnes SS. Patres inculcant, incipiendo inde a S. Irenaeo . Manichaeis e. g. S. Augustinus ait: „Breviter vos admoneo, qui illo tam nefasto et exsecrabili errore tenemini, ut, si auctoritatem Scripturarum, omnibus praeferendam, sequi vultis, eam sequamini, quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes apostolorum et certas ab eorum sedibus successiones apostolorum usque ad haec tempora toto terrarum orbe custodita, commendata, clarificata pervenit.“ Concilium Carthaginiense (a. 419) can. 29 proponens catalogum sacrorum librorum vult, ut „de isto canone innotescat, quia et a Patribus ita accepimus in ecclesia legendum“ . Constat igitur ecclesiam hausisse suam de libris inspiratis doctrinam ex traditione apostolica. Ad hoc criterium omnes provocant; hoc est unicum criterium, ad quod omnes docti et indocti attendere iubentur. Merito igitur hoc criterium dicimus principale et universale inspirationis criterium.
585. Ceterum ex natura rei patet rem aliter esse non posse. Inspiratio enim terminative sumpta seu inspiratio libri sacri est effectus inspirationis scriptoris sacri seu inspirationis passive sumptae, et inspiratio passive sumpta est effectus inspirationis activae seu liberae cuiusdam operationis Dei ad extra. Atqui operationem Dei ipsam immediate inspicere non possumus. Neque immediate cognoscimus inspirationem passivam, quae est factum insensibile et supernaturale. Libros quidem inspiratos prae oculis habemus; at illi non sunt tales, ut eos inspicientes et eorum indolem cum libris pure humanis comparantes, dicere debeamus: Neque ullus ex his libris neque ulla pars eorum scribi potuit a solis hominibus, sed omnia necessario Deum auctorem principalem habent. Alioqui nullae umquam potuissent oriri disputationes de canone. Quid in libris regum, quid in Actibus apostolorum, quid in aliis libris multis Scripturae apparet, cur ab homine suis viribus relicto scribi non potuerint? Considerabimus postea singula, quae ex indole sacrorum librorum repeti possunt ad eorum inspirationem suadendam, et facile videbimus, quam parum haec sufficiant ad conciliandam certitudinem vel pure humanam. Ceteroqui inter omnes, qui admittunt inspirationem, qualem admittendam esse ostendinus, facile convenit non posse de hoc facto supernaturali haberi certitudinem nisi per testimonium, quod omnem rationabilem dubitationem excludat.
Quis autem ferat testimonium de inspiratione? Si homines, certe non alii principaliter nisi ii, qui inspirati sunt; nam cum agatur de facto, quod in mente hominis inspirati producitur, naturaliter nemo huius rei cognitionem habet nisi forte ipse inspiratus. At certo de-
Supra n. 43.
Contra Faustum 33, 9; M 42, 517.
Mansi 4, 430.