De inspiratione sacrae scripturae
p. 594
monstrari nequit omnes auctores inspiratos necessario conscientiam inspirationis habuisse . Sed quidquid id est, plurimi auctores sacri nihil dixerunt de inspiratione sua, nihil evangelistae, nihil varii historiographi Veteris Testamenti. Dein etsi homo diceret: Ego hunc librum scripsi ex inspiratione divina, non eo ipso constaret hanc assertionem esse veram. Multi hoc mentientes de se dixerunt, pseudoprophetae et pseudoapocalyptici. Potest fortasse esse homo notorie, ut aiunt, tantae prudentiae et tantae probitatis, ut ei etiam tale quid de se affirmanti fides non imprudenter habeatur. Sed tantam fuisse prudentiam et probitatem singulorum scriptorum sacrorum probare non possumus, cum multorum adeo nos lateat historia, ut ne qui fuerint quidem sciamus. Sed etsi adesset tale testimonium, quid haberemus? Testimonium humanum, humana fide dignum. Atqui hoc non sufficit. Nam sub anathematis poena omnes fideles credere debent omnes libros in canonem receptos esse divinitus inspiratos. Talis autem obligatio oriri nequit nisi ex revelatione divina publica, quae ad depositum fidei pertinet, i. e. necesse est Deum testari librum sua inspiratione esse conscriptum et ecclesiae ut fidei regulam recipiendum; ecclesia autem hanc revelationem conservare et ad posteros propagare debet. Per se fieri potest, ut Deus hoc testimonium non solum revelet, sed etiam suo nomine scribendum inspiret, seu ut hoc testimonium non solum in orali traditione sed etiam in ipsa Scriptura inveniatur. Revera inspirationem librorum sacrorum partim etiam ex ipsa Scriptura ut teste probari posse indubium est . At hoc testimonium non est universale, quia non ad omnes libros extenditur, neque est sufficiens pro omnibus, quia non omnes possunt Scripturam legere et ex ea discere, qui sint libri inspirati. Ergo sola infallibilis traditio, innixa revelatione divina, universaliter sufficit. Constat igitur traditionem catholicam esse criterium universale, certum, sufficiens inspirationis omnium librorum canonicorum, quia catholica traditio nihil aliud est nisi magisterium authenticum, a Deo institutum ad conservandam et propagandam omnem veritatem publice revelatam, vel est revelatio publica per magisterium authenticum conservata et proposita. Hoc magisterium modo omnibus accommodato docet ex revelatione divina libros canonicos omnes cum omnibus suis partibus esse a Deo inspiratos et infallibile Dei verbum. Si quaeritur, quomodo revelatio de inspiratione singulorum librorum sacrorum primitus a Deo facta sit, respondendum est: eam factam esse partim per Christum, partim per apostolos a Spiritu Sancto revelatione illuminatos, in concreto tamen ignotum esse, cui et quomodo haec revelatio quoad singulos libros sacros primum facta sit, sed nobis sufficere, ut ecclesia testetur se hanc veritatem revelatam tradendam accepisse.
Supra n. 420.
Aliud est, quod antea diximus, ex ipsa indole Scripturae non posse certum argumentum inspirationis formari.