De inspiratione sacrae scripturae
p. 46
phetam sic ait... Moyses autem, qui multis annis ante Salomonem fuit, vel potius Verbum Dei ita per eum velut per organum loquitur.“ ... „Videre est, quam amica inter se et consona prophetae omnes locuti sint, uno et eodem spiritu de monarchia Dei et de mundi origine et de hominis creatione eloquentes. Quin etiam intimis sensibus angebantur [ergo non sensibus desituti], cum impium hominum genus lugerent.“ „Adhuc etiam et de iustitia, quam lex praecipit, consentaneae inveniuntur prophetarum et Evangeliorum sententiae, propterea quod omnes afflati uno Spiritu Dei locuti sunt.“ Allegat ibidem (3, 13 14) praeter prophetas Matthaeum, 1 Tim. et Rom. ut „Scripturam Sanctam“. Alibi ait: „Haec nos docent Scripturae Sanctae et quotquot Spiritu Sancto afflati erant (αἱ ἄγιαι γραφαὶ καὶ πάντες οἱ πνευματοφόροι), inter quos Ioannes dicit: In principio erat Verbum.“
41. Finiamus hoc caput verbis alicuius antiquissimi scriptoris anonymi, qui contra Artemonis haeresim scripsit. Hic enim de haereticis ait:
Sacras quidem Scripturas audacter adulteraverunt, primitivae autem fidei regulam reiecerunt, Christum ipsum denique ignoraverunt, non inquirentes, quid Sacrae doceant Scripturae, sed cuiusmodi syllogismorum figura ad conficiendam impietatem suam reperiatur... Hinc est, quod Divinis Scripturis audacter manus intulerunt, eas a se emendatas esse dicentes... Quantae porro audaciae sit eiusmodi facinus, ne ipsos quidem ignorare credibile est. Aut enim Sacras Scripturas a Sancto Spiritu dictas esse [λελέχθαι] non credunt, ac proinde infideles sunt; aut se ipsos Spiritu Sancto sapientiores existimant, ac proinde quid aliud sunt quam daemoniaci?“
ART. II.
DE ALIIS QUIBUSDAM PATRIBUS ANTIQUISSIMIS.
42. Iuvat hic colligere dicta Patrum antiquissimorum, qui „apologetis“ posteriores sunt, sed theoriam inspirationis nondum expoliverunt.
Horum facile princeps est S. Irenaeus, cui maxime pugnandum erat contra haereticos corruptores S. Scripturae. Dicebant enim haeretici alium Deum esse auctorem Veteris Testamenti atque Novi, malam fuisse veterem legem, et male apostolos suis scriptis quasdam iudaicas superstitiones admiscuisse. Ad hoc probandum varia ex Scriptura obiciebant. Respondet Irenaeus:
„Si omnium, quae in Scripturis requiruntur, absolutiones non possumus invenire, alterum tamen Deum praeter eum, qui est, non requiramus. Impietas enim haec maxima est. Cedere autem haec talia debemus Deo, qui et nos fecit, rectissime scientes, quia Scripturae quidem perfectae sunt, quippe a Verbo Dei et Spiritu eius dictae, nos autem secundum quod minores sumus et novissimi a Verbo Dei et Spiritu eius, secundum hoc et scientia mysteriorum eius indigemus... Si ergo in rebus creaturae quaedam quidem eorum adiacent Deo, quaedam autem et in nostram venerunt scientiam, quid mali
Ad Autolycum 2, 10; M 6, 1063 sq. Ib. 2, 35; M 6, 1110.
Ib. 3, 12; M 6, 1138. Ib. 2, 22; M 6, 1088.
Eusebii Hist. eccl. 5, 28; M 20, 515.