De inspiratione sacrae scripturae
p. 595
586. Cum inter Catholicos in dubium vocari nequeat doctrinam traditionis esse sufficiens et universale inspirationis criterium, potest tamen quaeri, utrum definitiones conciliorum, e. g. Tridentini, habeant sensum affirmativum tantum, an etiam exclusivum, i. e. utrum satis sit admittere omnes libros in canone recensitos esse inspiratos, an etiam tenendum sit eos solos esse inspiratos et canonicos. De qua re exstat mira Bonfrerii sententia: „Nota postremo, etsi non sit verisimile hunc sacrorum librorum canonem augendum, nihil tamen vetare, quominus imposterum augeatur, sive quia possunt de novo aliqui novi libri a viris Deo plenis prodire, de quorum auctoritate divina testetur ecclesia; sive quia potest adhuc forte Scripturas aliquas, de quarum auctoritate divina hactenus dubitatum est, in canonem admittere, ut si verbi gratia orationem regis Manassae (de cuius auctoritate ante ceteras omnes Scripturas apocryphas merito et cum fundamento dubitari potest) Scripturis sacris annumeraret.“ Haec sententia admitti nequit.
In primis enim theologice certum est nullam revelationem novam publicam exspectandam esse, quia revelatio divina catholica „continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt“, quemadmodum post Tridentinum definivit Vaticanum (sess. 3, cap. 2). Ecclesia non negat posse fieri revelationes privatas, sed negat eas pertinere ad depositum fidei, et negat depositum fidei augeri posse; secus verum non esset totam revelationem catholicam ab apostolis esse traditam. Atqui sine revelatione divina publica non potest fieri liber canonicus. Ergo concessa possibilitate inspirationis ad usum privatum, neganda est possibilitas inspirationis ad usum publicum ecclesiae . Quando inde a saeculo secundo ab haereticis proferebantur multa apocrypha tamquam divinitus inspirata, constanter iis opponebant SS. Patres: Haec nobis tradita non sunt ab apostolis. Plures haeretici praetendebant in se apparuisse Paraclitum a Christo promissum, ideo se posse nova scripta edere. Sed SS. Patres insistebant nihil latuisse apostolos, ipsos omnem revelationem accepisse et omnem ecclesiae tradidisse. Ipse Tertullianus, quamdiu Catholicus erat, haec scripsit: „Nobis curiositate opus non est post Christum Iesum nec inquisitione post evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus non esse, quod ultra credere debeamus.“ Ita de Praescript. c. 8, in quo opusculo idem saepius inculcat, ut c. 22: Haeretici „solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia, qua rursus convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni subicientes, qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos
Praelog. in Script. sacr. c. 4, sect. 15.
Cf. supra n. 329.