De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 596

miserit“. Ceterum aut in tractatu de ecclesia aut in tractatu de traditione ostenditur depositum fidei esse augmenti incapax. E. g. Franzelin in thesi 22 de traditione multis argumentis efficit, ut „in oeconomia praesenti nullum obiectivum incrementum depositi fidei catholicae, Sacris Scripturis et apostolica traditione comprehensi, post apostolos aut factum aut in ecclesia militante adhuc exspectandum sit“. Ergo illa opinio Bonfreri de possibilitate novi libri inspirandi et in canonem recipiendi admitti nequit.

587. Sed quid de quibusdam libris, qui iam apostolorum temporibus exsistebant et ab aliquibus inspirati habebantur, neque tamen in canonem recepti sunt? Potest enim videri esse paritas cum libris deuterocanonicis, de quibus etiam per aliquod tempus dubitabatur, utrum essent ab apostolis traditi ut libri sacri necne, et tamen in canonem recepti sunt. At haec paritas in abstracto tantum fingitur, re autem vera non adest. Nam libri, qui dicuntur deuterocanonici, a plurimis recipiebantur ut ab apostolis traditi, a relative paucis addubitabantur . Unde quoad hos libros traditio apostolica, etsi aliquo tempore obscurata fuit, efficaciter tamen probari potest. Quod autem attinet libros in canonem non receptos, hi ab uno tantum alterove habiti sunt inspirati et canonici. Ita Clemens Alexandr. et S. Ambrosius quartum librum Esdrae inspiratum censebant. Quidam scriptores minoris auctoritatis orationem Manassae regis genuinam habebant. S. Athanasius et pauci alii Graeci psalmum 151 davidicum putabant. Similiter nonnulla alia modo ab hoc, modo ab illo S. Patre allegantur ut auctoritate sacra pollentia; ab aliis autem Patribus aut tacentur aut reprobantur. Hoc autem non sufficit ad statuendam traditionem apostolicam, idque eo minus, quia iam per multa saecula nulla amplius umbra traditionis illis scriptis faventis adest, sed scripta illa inter apocrypha ab omnibus recensentur. Traditio autem apostolica, si quando adfuit, non potuit plane disparere. Atqui disparuit illa nonnullorum opinio. Ergo non erat traditio apostolica; ergo libri illi non possunt umquam in canonem recipi.

Videri possit fortasse excipiendus tertius liber Esdrae, qui in multis codicibus et versionibus primum librum Esdrae constituit, cum nostri duo libri Esdrae, in unum adunati, ponantur ut secundus liber Esdrae. Praeterea sat multi Patres, iique magnae auctoritatis, illum librum Esdrae ut canonicum allegant. Etiam post Concilium Tridentinum quibusdam visus est canonicus. Sed quoad hunc librum distinctio adhibenda videtur. Maxima eius pars ratione materiae est canonica, quia est compilatio ex secundo libro Paralipomenon et ex libris canonicis Esdrae et Nehemiae. Addita est narratio, quae a versu primo capitis tertii usque ad versum sextum capitis quinti legitur. De hac

Cf. Cornely, Introd. I 72 sqq.