De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 597

autem narratione valet, quod de aliis scriptis diximus: Per multa iam saecula ab omnibus habita est apocrypha. Ergo non est tradita ab apostolis ut canonica. Reliqua autem pars libri exstat in aliis libris canonicis; ergo non est addenda canoni ut novus liber canonicus .

588. Difficilior est alia quaestio. Multi enim censent libros quosdam inspiratos periisse. Libri autem perditi interdum rursus inveniuntur, ut e. g. „Doctrina duodecim apostolorum“, quae per tot saecula interierat, i. e. ex usu et notitia hominum evanuerat. Potest igitur fieri, ut etiam aliquis ex illis libris inspiratis perditis in angulo alicuius bibliothecae vel alibi lateat et iterum ad lucem venturus sit. Eritne tunc addendus canoni? Possumus quidem hunc eventum divinae providentiae, et iudicium, quid in hoc eventu faciendum sit, auctoritati ecclesiasticae relinquere. Sed absolutionis rerum gratia liceat pauca addere.

In epistula prima ad Corinthios (5, 9) S. Paulus ait: „Scripsi vobis in epistula, ne commisceamini fornicariis.“ Et in epistula ad Colossenses (4, 16): „Et cum lecta fuerit apud vos epistula haec, facite, ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.“ Ergo Paulus scripsit et epistulam ad Laodicenses et epistulam ad Corinthios ante eam, quae in nostro canone prima est. Neutram epistulam habemus, utraque videtur referenda inter scripta perdita. Unde si quis concedere non vult librum inspiratum perire posse, aut negare debet apostolum illis locis loqui de aliis epistulis a se scriptis praeter nostras canonicas, aut debet negare illas epistulas perditas inspiratas vel canonicas fuisse. De quibus quaestionibus est magna dissensio doctorum, neque ecclesia quidquam definivit.

Graeci negant S. Paulum scripsisse tertiam epistulam ad Corinthios, et verba illa Ἔγραφα δμῖν ἐν τῇ ἐπιστολῇ μὴ συναναμίγνυσθαι τοῖς πόρνοις referunt ad praecedentia, ubi (5, 2) iubentur Corinthii tollere de medio suo incestuosum. Ita e. g. S. Chrysostomus: „Quia enim dixit: ‚Non potius luctum habuistis, ut de medio tollatur, qui est huiusmodi‘, et: ‚Expurgate vetus fermentum‘, et verisimile erat suspicari illos fugiendum esse ab omnibus fornicariis . . . hac correctione utitur dicens: ‚Scripsi vobis, ne commisceamini fornicatoribus, et non utique fornicatoribus huius mundi.‘“ Verba enim ἔγραφα ἐν τῇ ἐπιστολῇ non minus bene possunt ad hanc epistulam referri quam ad aliam, quia non dicit: ‚in alia epistula‘, sed simpliciter: ἐν τῇ ἐπιστολῇ; neque forma aoristi postulat epistulam prius scriptam, quia haec forma potest etiam ad praesentem epistulam referri (cf. Gal 6, 11). Cogita apostolum post versum octavum capitis quinti interrupisse scriptionem, et postea, quando iterum accedebat ad scribendum et legebat, quae

Vide haec latius exposita apud Cornely, Introd. I 214 sqq.

In 1 Cor. hom. 16, n. 1; M 61, 129.