De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 598

iam scripserat, venisse ei in mentem: haec possunt perperam a Corinthiis accipi, nonne potuit scribere: ἔγραφα ὑμῖν ἐν τῆ ἐπιστολῆ . . . νῦν δὲ ἔγραφα . . . ? Certe argumentum non spernendum contra tertiam epistulam ad Corinthios est, quod nemo veterum eam a se visam esse umquam significat. Iam Patres apostolici plurima excerpunt ex duabus epistulis ad Corinthios, de tertia quadam epistula altissimum silentium. Quod silentium sine dubio Patribus graecis fuit ratio illa verba aliter interpretandi, atque sonare videntur; nam normas sermonis humani et graeci ipsi quoque intellexerunt, quare nihil iuvat dicere secundum normam sermonis humani vel graeci illa verba esse necessario de tertia epistula intellegenda. Ceterum solum asserimus non esse consensum de hac re. Quod autem nonnulli recentes dicunt S. Paulum per decursum vitae suae sine dubio multo plures epistulas inspiratas scripsisse, quam nunc habeamus, est pura coniectura, nullo positivo nixa fundamento.

Similiter dissensio est de illis verbis: „Et eam, quae Laodicensium est, vos legatis“, xai τὴν ἐx Λαοδικίας [ἐπιστολὴν] ὑμεῖς ἀναγνῶτε. Alii censent Paulum scripsisse ad Laodicenses et hanc epistulam interiisse; alii sermonem esse de aliqua ex nostris epistulis canonicis, quae a Paulo ex urbe Laodicea scripta sit; alii Paulum misisse unam ex epistulis suis, e. g. ad Ephesios, per modum encyclicae, ut prius legeretur ab Ephesiis, dein mitteretur ad Laodicenses, et ab his ad Colossenses; alii agi de epistula, quae a Laodicensibus scripta sit. Primam sententiam tenent S. Thomas et plerique recentes exegetae, secundam Theophylactus et alii, tertiam varii recentes exegetae per modum hypothesis proponunt, quartam tenent Chrysostomus, Theodoretus, plures recentiores. In hac opinionum varietate nihil certi statui potest. Contra epistulam Pauli ad Laodicenses idem argumentum pugnat, quod nemo umquam vel explicite vel implicite significet se eam vidisse. Itaque non possumus in argumentando procedere ex hoc facto, quod reapse libri inspirati Novi Testamenti perierint. De libris autem perditis Veteris Testamenti multo minus constat; nam, etsi certum est multa scripta iudaica periisse, plane incertum est, num vel unum inspiratum inter ea fuerit.

589. Itaque quaestio est unice de possibilitate perditionis librorum inspiratorum. Illi, qui censent libros inspiratos periisse, eo ipso docent posse libros inspiratos perire. S. Chrysostomus exponens illud 1 Cor 2, 9: „Sicut scriptum est: quod oculus non vidit nec auris audivit . . .“, interrogat: „Et ubinam scripta sunt haec?“ Duplex dat responsum: Hoc aliis locis, etsi non secundum verba, tamen secundum rem dicitur. „Aut verisimile est scriptum fuisse in libris, qui perierint. Nam multi libri perditi fuerunt et pauci servati sunt in prima captivitate . . . Et quid dico de captivitate? Nam etiam ante captivitatem multi periere libri, quod palam est ex fine quarti