De inspiratione sacrae scripturae
p. 604
594. Omissis igitur argumentis inefficacibus ex criteriis internis positivis, videamus, quid pro inspiratione, ceteroqui iam nota, ex iis colligi possit. Sane si Deus inspiravit Scripturam, exspectandum est a priori eam quibusdam perfectionibus eminere, quae in libris pure humanis non inveniantur; nam si homines sine charismatico illo influxu divino aeque bene libros componere potuissent, non est cur Deus ipse eos inspiraverit.
Deus autem est Deus veritatis et sanctitatis, homines vero obnoxii sunt erroribus in doctrina speculativa et practica; et in rebus quidem religiosis et moralibus pessimi eorum fuerunt errores, ut videre est in gentilibus quam maxime excultis. Unde si in libris religiosis, qui scripti sunt a variis hominibus per intervallum plurimorum saeculorum, cernitur doctrina immunis ab omni errore religioso et morali, id aliquid plus quam humanum merito dicitur. Atqui talis est doctrina Scripturae. Fundamentale principium theoreticum eius est unitas Dei, creatoris et gubernatoris omnium, quae praeter ipsum existunt. Cum omnes gentes in polytheismum lapsae essent, Scriptura a prima pagina usque ad ultimam praedicat: „Audi Israel: Dominus Deus tuus Deus unus est“ (Dt 6, 4; Mc 12, 29), qui „fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in iis sunt“ (Ex 20, 11). Principale vero praeceptum est: „Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo“ (Dt 6, 5; Mc 12, 30). Educandi quidem erant homines, ut a minus perfectis ad perfectiora progrederentur tam in cognoscendo quam in agendo, qui progressus est a lege per prophetas ad Christum, ultra cuius doctrinam non est altior veritas neque perfectior moralitas, sed profectus tantum in clariore huius doctrinae intellegentia et meliore eius observatione.
„Quia videlicet Scriptura Sacra, dum per Testamentum Vetus crimina operum compescuit, dari decimas praecepit (Dt 12, 6), quasi per mandata humilia in liminis latitudine iacuit. Sed dum per Testamentum Novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia et pro Deo vitam corporis iussit cum praesenti saeculo despici (Mt 16, 25), quasi porta nostra in longitudinis altitudinem surrexit. Minora quippe praecepta israelitico populo per legem data sunt; unde et eidem populo Moyses in campo locutus est (Ex 19, 7 sq). Altiora Dominus sanctis apostolis dedit; unde et eos de mandatis vitae in monte docuit.... Ipsa enim Dei cognitio, quae apud illam [legem] in spiritalibus patribus fuit, nota omni Hebraeorum populo non fuit. Nam omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem, cum prophetae praedicarent, populus ignorabat; solum decalogum tenebat in lege, fidem Trinitatis nesciens.... Per Testamentum Novum in corde fidelis populi super mandata decalogi cognitio Trinitatis crevit.... Qua in re hoc quoque nobis sciendum est, quia et per incrementa temporum crevit scientia spiritalium patrum. Plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt.... Plus ergo quam prophetae de divina scientia noverunt, quia, quod illi solo spiritu viderunt, isti etiam corporaliter viderunt.... Et Testamentum Vetus unum