De inspiratione sacrae scripturae
p. 47
est, si et eorum, quae in Scripturis requiruntur, universis Scripturis spiritualibus existentibus (Σλογ τῶν γραφῶν πνευματικῶν οὐσῶν), quaedam quidem absolvimus secundum gratiam Dei, quaedam autem commendamus Deo? .. Et omnis Scriptura a Deo nobis data consonans nobis invenietur ... et per dictionum multas voces una consonans melodia inter nos sentietur laudans hymnis Deum, qui fecit omnia.
43. Hunc unum utriusque Testamenti Deum apostoli, Spiritu Sancto repleti, voce et scriptis docuerunt:
„Postea enim quam resurrexit Dominus noster a mortuis et induti sunt supervenientis Spiritus Sancti virtutem ex alto, de omnibus adimpleti sunt et habuerunt perfectam agnitionem, exierunt in fines terrae, ea quae a Deo nobis bona sunt, evangelizantes et caelestem pacem hominibus annuntiantes, et omnes pariter et singuli eorum habentes evangelium Dei. Ita Matthaeus in Hebraeis ipsorum lingua Scripturam edidit evangelii, cum Petrus et Paulus. Romae evangelizarent et fundarent Ecclesiam. Post vero horum excessum Marcus, discipulus et interpres Petri, et ipse, quae a Petro annuntiata erant, per scripta nobis tradidit. Et Lucas autem, sectator Pauli, quod ab illo praedicabatur evangelium, in libro condidit. Postea et Ioannes, discipulus Domini, qui et super pectus eius recumbebat, et ipse edidit evangelium, Ephesi Asiae commorans. Et omnes isti unum Deum, factorem caeli et terrae, a lege et prophetis annuntiatum, et unum Christum, Filium Dei, nobis tradiderunt. Quibus si quis non assentit, spernit quidem participes Domini, spernit autem et Christum Dominum, spernit vero et Patrem, et est a semetipso damnatus, resistens et repugnans saluti suae, quod faciunt omnes haeretici. Cum enim ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant neque sint ex auctoritate, et quia varie sint dictae, et quia non possit ex his inveniri veritas ab his, qui nesciant traditionem. ... Cum vero ad eam iterum traditionem, quae est ab apostolis, quae per successiones presbyterorum in ecclesiis custoditur, provocamus eos, adversantur traditioni. ... Evenit itaque neque Scripturis iam neque Traditioni consentire eos.“
Hi igitur haeretici resistunt Spiritui Sancto, quia ipse est, qui in Scriptura loquitur . „Manifeste pronuntians Spiritus Sanctus per David.“ „Praevidens Spiritus Sanctus depravatores et praemuniens contra fraudulentiam eorum per Matthaeum ait.“ Itaque in Novo et in Vetere Testamento verba Scripturae sunt verba Spiritus Sancti.
At etiam Christus Deus per prophetas locutus est:
„Quoniam autem Moysi litterae verba sint Christi, ipse ait ad Iudaeos, quemadmodum Ioannes in evangelio commemoratus est: Si credidissetis Moysi, credidissetis et mihi ... manifestissime significans Moysi litteras suos esse sermones. Ergo Moysi et reliquorum sine dubio prophetarum sermones ipsius sunt, quemadmodum demonstravimus.“
Adversus haereses 2, 28, 2 3; M 7, 804 sq.
Ib. 3, 1 2; M 7, 844 sq. Ib. 3, 6, 1 5; M 6, 861 864.
Ib. 3, 10, 4; M 7, 876. Ib. 3, 16, 2; M 7, 921.
Ib. 4, 2, 3; M 7, 977.