De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 605

nobis mediatorem Dei et hominum nuntiavit, et Testamentum Novum eundem nobis nuntiat in aeterna claritate venturum, quem iam pro nobis cognovimus incarnatum. . . . Tunc ergo erit et Novi Testamenti finis, cum ea, quae de se promisit, Dominus compleverit. Interim vero dum in hac vita sumus, „crescat oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus intellegentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia. . . . Fas est enim, ut prisca illa caelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur, poliantur; sed nefas est, ut commutentur; nefas est, ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant licet evidentiam, lucem, distinctionem, sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem.“

Hic est sensus ecclesiae de habitudine Veteris et Novi Testamenti et de progressu fidei et morum, quemadmodum etiam Concilium Vaticanum docet . Scriptura igitur merito inde commendatur, quod cum immutabilitate fundamentalis doctrinae dogmaticae et moralis coniungit eximiam humani generis educationem et ab imperfectis ad perfecta institutionem.

595. Speciali modo inspiratio Scripturae cernitur in vaticiniis Veteris Testamenti et eorum impletione in Novo Testamento, quia vaticinia ita in unum coalescunt et eventus praedictionibus ita respondent, ut ob id ipsum suadeatur non sine singulari Dei influxu haec esse conscripta. Nam si homines ex iis, quae prophetae dixerunt, sua sponte quaedam elegissent ad conscribendum, non facile accidisset, ut ea, quae ab aliis et aliis hominibus aliis locis et temporibus scripta essent, tam perfecte inter se cohaererent et unam imaginem futuri rerum status efficerent. Hanc miram unitatem vaticiniorum inter se et cum eventibus Novi Testamenti saepe SS. Patres ob oculos ponunt ut argumentum divinitatis Sacrae Scripturae.

„Dicendum est propheticorum sermonum divinitatem et legis mosaicae spiritualitatem adventu Iesu resplenduisse. Neque enim ante Christi adventum manifestis argumentis ostendi poterat veteres Scripturas divinitus fuisse inspiratas; Christi autem adventus iis, qui suspicari poterant legem et prophetas non esse divinos, perspicue declaravit caelesti gratia esse conscriptos. Sed et qui diligenter attenteque in lectione prophetarum versatus erit, divini afflatus vestigium sentiet et ex iis, quae sentit, sibi persuadebit non hominum esse scripta sermones, qui Dei esse crediti sunt. . . . Nam si tritiae inter homines demonstrationum viae, nostris libris insertae, convertissent humanum genus, merito quis suspicari potuisset fidem nostram in humana sapientia et non in virtute Dei sitam esse. Nunc vero cuilibet oculos attollenti perspicuum est sermonem et praedicationem apud multitudinem non valuisse in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.“

S. Gregor. M. In Ezech. 1. 2, hom. 4, n. 9 12 14; M 76, 978 sqq.

Vincent. Lir., Commonit. 22; M 50, 667 sq.

Sess. 3, c. 3 4; Denzinger, Enchir. 1639 1647.

Origenes, De princ. 1. 4, n. 6 7; M 11, 351 sqq; cf. supra n. 38 40 44 47.