De inspiratione sacrae scripturae
p. 606
596. Quod his ultimis sententiis innuitur, est aliud argumentum pro divinitate Scripturae. Nam quod dictum est de Christo (Mt 7, 29), idem valet de Scriptura: Loquitur tamquam potestatem habens, non artificiosis argumentis suadens et alliciens, sed simpliciter statuens: Sic est, vel: Sic agendum est. Philosophi multum disputarunt de initio muadi et de existentia Dei. Scriptura autem sine disputatione et sine ambagibus orditur ab his verbis: „In principio creavit Deus caelum et terram.“ Philosophi disputarunt et saepe valde erraverunt de immortalitate animae et de vita recte instituenda. Scriptura statuit: „Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?“ (Mt 16, 26). „Si vis ad vitam ingredi, serva mandata [decalogi]. . . . Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere“ Iesum (Mt 19, 17 21). Sive prophetae magnifico modo loquuntur: „Haec dicit Dominus Deus . . .“, sive Christus valde simpliciter ait: „Ego dico vobis . . .“, semper per modum indeclinabilis auctoritatis proponuntur vitae praecepta.
Unde „modus ipse ac forma, quam Scriptura servat, plane indicat divinam exsistere a caeloque ad nos fuisse profectam. Nam cum res eminentissimas et quae captum hominis effugiunt, interdum proponat, nulla tamen argumenta, nullas rationes ad faciendam fidem producit, sed sola ac simplici earum narratione contenta, non dubitat fidem se apud omnes inventuram, quod signum est evidens Dei loquentis, adeo ut Scriptura, quanto minus probat, eo magis probet atque se divinam esse magis patefaciat. . . . Praeter hoc solet Scriptura quaedam praecipere, quaedam vero prohibere, quibusdam aeterna supplicia comminari, quibusdam aeternae vitae praemia polliceri. At hic modus procedendi nihil terrenum sapit aut humanum, sed plane arguit divinam potentiam et superiorem imperandi virtutem eius, qui possit universos homines in officio continere, malos percellere et bonos remunerare, ita ut ipsa Scriptura, si recte expendamus, totam se Dei omnipotentis ac legem ferentis non obscure videatur indicare“ .
His exemplis monstratur, a catholicis quoque doctoribus agnosci vim criteriorum internorum ad commendandam Scripturae divinitatem. Sed, ut recte ait Crets: „Verum sane est lectorem christianum, qui divinam librorum inspirationem praevie iam compertam habet, cum in nonnullis locis tantam sublimitatem rerum caelestium tanta humilitate et formae simplicitate expressam videt, non posse non admirari opus divinum. Verum si infideli vel incredulo Sacra Scriptura legenda traditur, vel nihil vel plane aliud intelleget quam fidelis, qui inspirationem iam credens ad Scripturas accedit. Aliud profecto est luce praeeunte in sacris libris reperire vestigia quaedam divinitatis, aliud vero ex sola inspecta scribendi forma colligere hunc librum alium requirere auctorem, quam qui sit simpliciter homo.“
Salmeron, Prolegom. I, ed. Colon. 1602, 5 sq.
De inspirat. 16.