De inspiratione sacrae scripturae
p. 607
597. Quid de singulari Scripturae eloquentia censendum sit, iam diximus . De gustu autem interno, quo quidam Protestantes dicunt se posse cum certitudine discernere libros inspiratos a non inspiratis, sicut et de testimonio Spiritus Sancti, quod adstrunt, non videtur opus verba facere. Nam gustum illum neque omnes neque soli libri inspirati producunt. Testimonium autem Spiritus, quod esset quaedam revelatio inspirationis, gratuita prorsus assertione nititur; immo talis revelatio singulis facienda de regula fidei pugnat cum oeconomia salutis a Christo instituta, qui dixit: Euntes praedicate; qui non crediderit, condemnabitur; non autem dixit: Qui Spiritui Sancto intus revelanti non crediderit, condemnabitur. Si ad privatas revelationes singulis factas recurritur, historia teste, non oritur una fides et una ecclesia, sed haereses, sectae, fanatismus, totius ordinis perturbatio. Sin autem illud testimonium Spiritus Sancti non concipitur ut vera revelatio, sed ut instinctus quidam vel animi motus, non sufficit hoc, ut fide divina credatur Scripturae inspiratio, prout credenda est.
ART. III.
QUID VALEAT TESTIMONIUM SCRIPTURAE DE SUA INSPIRATIONE.
598. Ipsa Sacra Scriptura docet esse libros inspiratos et aliquatenus etiam, qui sint hi libri inspirati, et quomodo concipienda sit eorum inspiratio . Quamdiu dicta Scripturae adhibentur ut criteria ad ipsius inspirationem diiudicandam, haec inspiratio nondum supponitur, sed probanda est. Nondum supposita inspiratione, dicta Scripturae nobis non sunt evidenter vera, sed possunt aut vera esse aut falsa. Nihilominus ex libris historicis Scripturae, quatenus considerantur ut mere historici, discere licet, quid Iudaei, quid Christus, quid apostoli de inspiratione censuerint. Unde haec via patet ad probandam inspirationem: Iudaei iam ante Christum habuerunt collectionem sacrorum librorum, quibus ob originem eorum divinam tribuebant ineluctabilem auctoritatem. Hanc Iudaeorum persuasionem Christus et apostoli approbarunt. Ergo Iudaeorum libri erant vere inspirati. Tum vero ostendendum manet, quinam libri in illa collectione fuerint. Porro quaeritur, num etiam pro libris canonicis Novi Testamenti testimonium apostolicum de eorum inspiratione habeatur. Itaque a Scriptura ut documento historico per auctoritativam doctrinam Christi et apostolorum proceditur ad probandam inspirationem librorum canonicorum. Si ad formam syllogisticam reducitur, argumentum sic currit quoad libros Veteris Testamenti: Christus et apostoli testantur libros canonis iudaici esse inspiratos. Atqui canon iudaicus complectebatur hos et hos libros. Ergo hi et hi libri Veteris Testamenti sunt inspirati. De
Supra n. 479.
Supra n. 377 sqq.