De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 608

libris Novi Testamenti postea videbimus. Non agitur hic de stabiliendo canone, sed consideratur solum modus probandi inspirationem ex dictis in Scriptura relatis. Christum et apostolos testatos esse inspirationem librorum canonicorum Veteris Testamenti iam ostendimus . Quaestio restat, quomodo minor argumenti probetur.

599. Iamvero duplex via aperta est, qua demonstretur, qui libri secundum testimonium Christi et apostolorum sint inspirati. Primum inquirere possumus, quosnam libros Christus et apostoli allegaverint ut libros canonicos. Hac ratione invenimus canonicitatem et consequenter inspirationem plurimorum, non tamen omnium librorum Veteris Testamenti.

Illustremus rem exemplis, incipientes a Genesi et procedentes usque ad ultimum prophetam et proferentes pro omnibus libris, pro quibus fieri potest, unum testimonium ex Novo Testamento. Mt 19, 4 sq ut verba Scripturae, a Deo dicta, citantur haec: „Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.“ Verba leguntur Gn 2, 24. — Mt 22, 31 sq: „Non legistis, quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus „Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob?“ Ex 3, 6. — Lc 2, 24: Ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum“: Lv 12, 8. — Io 3, 14: „Moyses exaltavit serpentem in deserto“: Nm 21, 9. — Lc 10, 26 sq: „In lege quid scriptum est... Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo“: Dt 6, 5. — Hebr 13, 5: „Ipse enim dixit: Non te deseram neque derelinquam“: Ios 1, 5. — Hebr 11, 32: „Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte“, quorum historia narratur in libro Iudicum. — Act 13, 21: „Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul“: 1 Rg 8, 4 sq. — Hebr 1, 5: „Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium“: 2 Rg 7, 14. — Rom 11, 2 sq: „Quid dicit Scriptura?... Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt“: 3 Rg 19, 10. — Lc 4, 27: „Multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus“, ut narratur 4 Rg 5, 1 sq. — Mt 23, 35: Zachariam „occidistis inter templum et altare“, ut narratur 2 Par 24, 22. — 1 Cor 3, 19: „Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum“: Iob 5, 13. — Mt 22, 43 sq: „Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens (Ps 109, 1): Dixit Dominus Domino meo...“ — Hebr 12, 5 sq: „Obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur dicens (Prv 3, 11 sq): Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini...“ — Rom 9, 29: „Sicut praedixit Isaias (1, 9): Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen...“ — Mt 2, 18: „Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem (31, 15): Vox in Rama audita est...“ — Mt 24, 15 Christus ait: „Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta (9, 27) stantem in loco sancto...“ — Rom 9, 25: „Sicut in Osee (2, 23 sq) dicit: Vocabo non plebem meam plebem meam.“ — Act 2, 16 sq: „Hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel (2, 28): „Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem...“ — Act 7, 42:

Supra n. 382